Talált 1865 Eredmények: Domini Dei
Sed, cum roboratus esset, elevatum est cor eius in interitum suum, et deliquit contra Dominum Deum suum; ingressusque templum Domini adolere voluit incensum super altare thymiamatis. (Liber II Paralipomenon 26, 16)
Statimque ingressus post eum Azarias sacerdos et cum eo sacerdotes Domini octoginta viri fortissimi; (Liber II Paralipomenon 26, 17)
Iratusque est Ozias et tenens in manu turibulum, ut adoleret incensum, minabatur sacerdotibus. Statimque orta est lepra in fronte eius coram sacerdotibus in domo Domini super altare thymiamatis. (Liber II Paralipomenon 26, 19)
Fuit igitur Ozias rex leprosus usque ad diem mortis suae et habitavit in domo separata plenus lepra, eo quod abscissus fuerat de domo Domini. Porro Ioatham filius eius rexit domum regis et iudicabat populum terrae. (Liber II Paralipomenon 26, 21)
Fecitque, quod rectum erat coram Domino iuxta omnia, quae fecerat Ozias pater suus, excepto quod non est ingressus templum Domini, et adhuc populus delinquebat. (Liber II Paralipomenon 27, 2)
Ipse aedificavit portam domus Domini Superiorem et in muro Ophel multa construxit. (Liber II Paralipomenon 27, 3)
Viginti annorum erat Achaz, cum regnare coepis set, et sedecim annis regnavit in Ierusalem. Non fecit rectum in conspectu Domini sicut David pater eius, (Liber II Paralipomenon 28, 1)
Erat autem ibi propheta Domini nomine Oded, qui egressus obviam exercitui venienti in Samariam dixit eis: “Ecce, iratus Dominus, Deus patrum vestrorum, contra Iudam tradidit eos in manibus vestris, et occidistis eos atrociter, ita ut ad caelum pertingeret vestra crudelitas. (Liber II Paralipomenon 28, 9)
Audite ergo consilium meum et reducite captivos, quos adduxistis de fratribus vestris, quia magnus furor Domini imminet vobis”. (Liber II Paralipomenon 28, 11)
et dixerunt eis: “Non introducetis huc captivos, quia ad culpam coram Domino, quae iam est super nos, vultis adicere super peccata nostra et culpam nostram. Grandis quippe culpa est nobis, et ira furoris Domini super Israel”. (Liber II Paralipomenon 28, 13)
Achaz enim, spoliata domo Domini et domo regis et principum, dedit regi Assyriorum munera, et tamen nihil ei profuit. (Liber II Paralipomenon 28, 21)
Fecitque, quod erat placitum in conspectu Domini, iuxta omnia, quae fecerat David pater eius. (Liber II Paralipomenon 29, 2)