Talált 8660 Eredmények: Dom
Vigilate ergo; nescitis enim quando dominus domus veniat, sero an media nocte an galli cantu an mane; (Evangelium secundum Marcum 13, 35)
Et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi et recumberet, venit mulier habens alabastrum unguenti nardi puri pretiosi; fracto alabastro, effudit super caput eius. (Evangelium secundum Marcum 14, 3)
et, quocumque introierit, dicite domino domus: “Magister dicit: Ubi est refectio mea, ubi Pascha cum discipulis meis manducem?”. (Evangelium secundum Marcum 14, 14)
Et Dominus quidem Iesus, postquam locutus est eis, assumptus est in caelum et sedit a dextris Dei. (Evangelium secundum Marcum 16, 19)
Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante et sermonem confirmante, sequentibus signis. (Evangelium secundum Marcum 16, 20)
Erant autem iusti ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini, irreprehensibiles. (Evangelium secundum Lucam 1, 6)
secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit, ut incensum poneret ingressus in templum Domini; (Evangelium secundum Lucam 1, 9)
Apparuit autem illi angelus Domini stans a dextris altaris incensi; (Evangelium secundum Lucam 1, 11)
erit enim magnus coram Domino et vinum et siceram non bibet et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae (Evangelium secundum Lucam 1, 15)
et multos filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum. (Evangelium secundum Lucam 1, 16)
Et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae, ut convertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam iustorum, parare Domino plebem perfectam”. (Evangelium secundum Lucam 1, 17)
Et factum est, ut impleti sunt dies officii eius, abiit in domum suam. (Evangelium secundum Lucam 1, 23)