Mosaico decorativo

Talált 8660 Eredmények: Dom

  • Sileat omnis caro a facie Domini, quia consurrexit de habitaculo sancto suo”. (Prophetia Zachariae 2, 17)

  • Et ostendit mihi Iesua sacer dotem magnum stantem coram angelo Domini; et Satan stabat a dextris eius, ut adversaretur ei. (Prophetia Zachariae 3, 1)

  • Et dixit angelus Domini ad Satan: “Increpet Dominus in te, Satan! Et increpet Dominus in te, qui elegit Ierusalem! Numquid non iste torris est erutus de igne?”. (Prophetia Zachariae 3, 2)

  • Et dixit: “Ponite cidarim mundam super caput eius”. Et posuerunt cidarim mundam super caput eius et induerunt eum vestibus; et angelus Domini stabat. (Prophetia Zachariae 3, 5)

  • Et contestabatur angelus Domini Iesua dicens: (Prophetia Zachariae 3, 6)

  • “Haec dicit Dominus exercituum: Si in viis meis ambulaveris et ministerium meum custodieris, tu quoque iudicabis domum meam et custodies atria mea; et dabo tibi accessum inter eos, qui nunc hic assistunt. (Prophetia Zachariae 3, 7)

  • Quia ecce lapis, quem dedi coram Iesua: super lapidem unum septem oculi sunt; ecce ego caelabo sculpturam eius, ait Dominus exercituum, et auferam iniquitatem terrae illius in die una. (Prophetia Zachariae 3, 9)

  • In die illa, oraculum Domini exercituum, vocabit vir amicum suum subter vitem et subter ficum”. (Prophetia Zachariae 3, 10)

  • Et respondi et aio ad angelum, qui loquebatur in me, dicens: “Quid sunt haec, domine mi?”. (Prophetia Zachariae 4, 4)

  • Et respondit angelus, qui loquebatur in me, et dixit ad me: “Numquid nescis quid sunt haec?”. Et dixi: “Non, domine mi”. (Prophetia Zachariae 4, 5)

  • Et respondit et ait ad me dicens: “Hoc est verbum Domini ad Zorobabel dicens: Non in exercitu nec in robore sed in spiritu meo, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Zachariae 4, 6)

  • Et factum est verbum Domini ad me dicens: (Prophetia Zachariae 4, 8)


"Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!" São Padre Pio de Pietrelcina