Mosaico decorativo

Talált 8660 Eredmények: Dom

  • Et surrexit Ionas, ut fugeret in Tharsis a facie Domini; et descendit Ioppen et invenit navem euntem in Tharsis et dedit naulum eius et descendit in eam, ut iret cum eis in Tharsis a facie Domini. (Prophetia Ionae 1, 3)

  • Dominus autem misit ventum magnum in mare, et facta est tempestas magna in mari, et navis periclitabatur conteri. (Prophetia Ionae 1, 4)

  • Et dixit ad eos: “Hebraeus ego sum et Dominum, Deum caeli, ego timeo, qui fecit mare et aridam”. (Prophetia Ionae 1, 9)

  • Et timuerunt viri timore magno et dixerunt ad eum: “Quid hoc fecisti?”. Cognoverant enim viri quod a facie Domini fugeret, quia indicaverat eis. (Prophetia Ionae 1, 10)

  • Et clamaverunt ad Dominum et dixerunt: “Quaesumus, Domine, ne pereamus in anima viri istius, et ne des super nos sanguinem innocentem; quia tu, Domine, sicut voluisti, fecisti”. (Prophetia Ionae 1, 14)

  • Et timuerunt viri timore magno Dominum et immolaverunt hostias Domino et voverunt vota. (Prophetia Ionae 1, 16)

  • Et praeparavit Dominus piscem grandem, ut deglutiret Ionam; et erat Ionas in ventre piscis tribus diebus et tribus noctibus. (Prophetia Ionae 2, 1)

  • Et oravit Ionas ad Dominum Deum suum de ventre piscis (Prophetia Ionae 2, 2)

  • et dixit: “Clamavi de tribulatione mea ad Dominum, et respondit mihi; de ventre inferi clamavi, et exaudisti vocem meam. (Prophetia Ionae 2, 3)

  • Ad extrema montium descendi, terrae vectes concluserunt me in aeternum, sed eduxisti de fovea vitam meam, Domine Deus meus. (Prophetia Ionae 2, 7)

  • Cum angustiaretur in me anima mea, Domini recordatus sum, et venit ad te oratio mea, ad templum sanctum tuum. (Prophetia Ionae 2, 8)

  • ego autem in voce laudis immolabo tibi, quaecumque vovi, reddam; salus Domini est”. (Prophetia Ionae 2, 10)


"Subamos sem nos cansarmos, sob a celeste vista do Salvador." São Padre Pio de Pietrelcina