Talált 8660 Eredmények: Dom
Per circuitum decem et octo milia, et nomen civitatis ex illa die: Dominus ibidem”. (Prophetia Ezechielis 48, 35)
et tradidit Dominus in manu eius Ioachim regem Iudae et partem vasorum domus Dei, et asportavit ea in terram Sennaar in domum deorum suorum et vasa intulit in domum thesauri deorum suorum. (Prophetia Danielis 1, 2)
et ait princeps eunuchorum ad Daniel: “Timeo ego dominum meum regem, qui constituit vobis cibum et potum; qui si viderit vultus vestros macilentiores prae ceteris adulescentibus coaevis vestris, condemnabitis caput meum regi”. (Prophetia Danielis 1, 10)
Et respondens rex ait Chaldaeis: “Sermo recessit a me. Nisi indicaveritis mihi somnium et coniecturam eius, in frusta concidemini, et domus vestrae in sterquilinium ponentur; (Prophetia Danielis 2, 5)
et ingressus est domum suam Ananiaeque, Misaeli et Azariae sociis suis indicavit negotium, (Prophetia Danielis 2, 17)
et omnia, in quibus habitant filii hominum et bestiae agri volucresque caeli, dedit in manu tua et te dominum universorum constituit: tu es caput aureum. (Prophetia Danielis 2, 38)
Et regnum quartum erit robustum velut ferrum; quomodo ferrum comminuit et domat omnia, et sicut ferrum comminuens conteret et comminuet omnia haec. (Prophetia Danielis 2, 40)
Loquens ergo rex ait Danieli: “Vere Deus vester Deus deorum est et Dominus regum et revelans mysteria, quoniam potuisti aperire sacramentum hoc”. (Prophetia Danielis 2, 47)
Et ambulabant in medio flammae laudantes Deum et benedicentes Domino. (Prophetia Danielis 3, 24)
“Benedictus es, Domine, Deus patrum nostrorum, et laudabilis et gloriosum nomen tuum in saecula, (Prophetia Danielis 3, 26)
quia, Domine, imminuti sumus plus quam omnes gentes sumusque humiles in universa terra hodie propter peccata nostra; (Prophetia Danielis 3, 37)
et erue nos in mirabilibus tuis et da gloriam nomini tuo, Domine. (Prophetia Danielis 3, 43)