Talált 8660 Eredmények: Dom
Daboque Rabba in pascua camelorum et filios Ammon in cubile pecorum, et scietis quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 25, 5)
Quia haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod plausisti manu et percussisti pede et gavisa es ex toto affectu super terram Israel, (Prophetia Ezechielis 25, 6)
idcirco ecce ego extendam manum meam super te et tradam te in direptionem gentium et interficiam te de populis et perdam de terris et conteram, et scies quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 25, 7)
Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod dixerunt Moab et Seir: “Ecce sicut omnes gentes domus Iudae!”, (Prophetia Ezechielis 25, 8)
Et in Moab faciam iudicia, et scient quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 25, 11)
Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod fecit Idumaea ultionem, ut se vindicaret de domo Iudae, peccavitque delinquens et vindictam expetivit de eis, (Prophetia Ezechielis 25, 12)
idcirco haec dicit Dominus Deus: Extendam manum meam super Idumaeam et auferam de ea hominem et iumentum et faciam eam desertum; de Theman et usque Dedan gladio cadent. (Prophetia Ezechielis 25, 13)
Et dabo ultionem meam super Idumaeam per manum populi mei Israel, et facient in Edom iuxta iram meam et furorem meum, et scient vindictam meam, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 25, 14)
Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod fecerunt Palaestini in vindicta et ulti se sunt toto animo interficientes et implentes inimicitias sempiternas, (Prophetia Ezechielis 25, 15)
propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego extendam manum meam super Palaestinos et interficiam Cherethaeos et perdam reliquias maritimae regionis; (Prophetia Ezechielis 25, 16)
faciamque in eis ultiones magnas, arguens in furore, et scient quia ego Dominus, cum dedero vindictam meam super eos”. (Prophetia Ezechielis 25, 17)
Et factum est in undecimo anno, prima mensis, factus est sermo Domini ad me dicens: (Prophetia Ezechielis 26, 1)