Talált 8660 Eredmények: Dom
Et accidit post omnem malitiam tuam — vae, vae tibi!, ait Dominus Deus — (Prophetia Ezechielis 16, 23)
In quo mundabo cor tuum, ait Dominus Deus, cum faceres omnia haec opera mulieris meretricis et procacis? (Prophetia Ezechielis 16, 30)
Propterea, meretrix, audi verbum Domini. (Prophetia Ezechielis 16, 35)
Haec dicit Dominus Deus: Quia effusum est aes tuum, et revelata est ignominia tua in fornicationibus tuis ad amatores tuos et ad omnia idola abominabilia tua, in sanguine filiorum tuorum, quos dedisti eis, (Prophetia Ezechielis 16, 36)
Et comburent domos tuas igni et facient in te iudicia in oculis mulierum plurimarum; et faciam ut desinas fornicari, et mercedes ultra non dabis. (Prophetia Ezechielis 16, 41)
Eo quod non fueris recordata dierum adulescentiae tuae et provocasti me in omnibus his, propterea et ego vias tuas in capite tuo dabo, ait Dominus Deus, et non feci iuxta scelera tua in omnibus abominationibus tuis. (Prophetia Ezechielis 16, 43)
Et soror tua maior Samaria, ipsa et filiae eius, quae habitat ad sinistram tuam; soror autem tua minor te, quae habitat a dextris tuis, Sodoma et filiae eius. (Prophetia Ezechielis 16, 46)
Vivo ego, dicit Dominus Deus, non fecit Sodoma soror tua, ipsa et filiae eius, sicut fecisti tu et filiae tuae. (Prophetia Ezechielis 16, 48)
Ecce haec fuit iniquitas Sodomae, sororis tuae: superbia, saturitas panis et securum otium erat ei et filiabus eius, et manum egeni et pauperis non sustentabant; (Prophetia Ezechielis 16, 49)
Et convertam sortem earum, sortem Sodomorum cum filiabus suis et sortem Samariae et filiarum eius; et convertam sortem tuam in medio earum, (Prophetia Ezechielis 16, 53)
Et soror tua Sodoma et filiae eius revertentur ad pristinum statum suum, et Samaria et filiae eius revertentur ad pristinum statum suum, et tu et filiae tuae revertimini ad pristinum statum vestrum. (Prophetia Ezechielis 16, 55)
Nonne fuit Sodoma, soror tua, in fabulam in ore tuo in die superbiae tuae, (Prophetia Ezechielis 16, 56)