Mosaico decorativo

Talált 8660 Eredmények: Dom

  • dicentes: “Nonne dudum aedificatae sunt domus? Haec est lebes, nos autem carnes”. (Prophetia Ezechielis 11, 3)

  • Et irruit in me spiritus Domini et dixit ad me: “Loquere. Haec dicit Dominus: Sic locuti estis, domus Israel, et cogitationes cordis vestri ego novi. (Prophetia Ezechielis 11, 5)

  • Propterea haec dicit Dominus Deus: Interfecti vestri, quos posuistis in medio eius, hi sunt carnes, et haec est lebes, et educam vos de medio eius. (Prophetia Ezechielis 11, 7)

  • Gladium metuitis, et gladium inducam super vos, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 11, 8)

  • Gladio cadetis, in finibus Israel iudicabo vos, et scietis quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 11, 10)

  • et scietis quia ego Dominus, qui in praeceptis meis non ambulastis et iudicia mea non fecistis, sed iuxta iudicia gentium, quae in circuitu vestro sunt, estis operati”. (Prophetia Ezechielis 11, 12)

  • Et factum est cum prophetarem, Pheltias filius Banaiae mortuus est; et cecidi in faciem meam, clamans voce magna, et dixi: “Heu, Domine Deus, consummationem tu facis reliquiarum Israel!”. (Prophetia Ezechielis 11, 13)

  • Et factum est verbum Domini ad me dicens: (Prophetia Ezechielis 11, 14)

  • “Fili hominis, fratres tui, fratres tui, viri propinqui tui et omnis domus Israel, universi, quibus dixerunt habitatores Ierusalem: “Longe sunt a Domino; nobis data est terra in possessionem”. (Prophetia Ezechielis 11, 15)

  • Propterea haec dicit Dominus Deus: Quia longe feci eos in gentibus et quia dispersi eos in terris, ero eis in sanctificationem modicam in terris, ad quas venerunt. (Prophetia Ezechielis 11, 16)

  • Propterea loquere: Haec dicit Dominus Deus: Congregabo vos de populis et adunabo de terris, in quibus dispersi estis, daboque vobis humum Israel. (Prophetia Ezechielis 11, 17)

  • Quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat, horum viam in capite suo ponam”, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 11, 21)


"Proponha-se a exercitar-se nas virtudes". São Padre Pio de Pietrelcina