Mosaico decorativo

Talált 8660 Eredmények: Dom

  • postquam egressus est Iechonias rex et domina et eunuchi et principes Iudae et Ierusalem et faber et inclusor de Ierusalem, (Liber Ieremiae 29, 2)

  • “Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel, omni transmigrationi, quam transtuli de Ierusalem in Babylonem: (Liber Ieremiae 29, 4)

  • Aedificate domos et habitate et plantate hortos et comedite fructum eorum, (Liber Ieremiae 29, 5)

  • Et quaerite pacem civitatis, ad quam transmigrare vos feci, et orate pro ea ad Dominum, quia in pace illius erit pax vobis. (Liber Ieremiae 29, 7)

  • Haec enim dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Non vos seducant prophetae vestri, qui sunt in medio vestrum, et divini vestri, et ne attendatis ad somnia vestra, quae vos somniatis, (Liber Ieremiae 29, 8)

  • quia falso ipsi prophetant vobis in nomine meo, et non misi eos, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 29, 9)

  • Quia haec dicit Dominus: Cum impleti fuerint in Babylone septuaginta anni, visitabo vos et suscitabo super vos verbum meum bonum, ut reducam vos ad locum istum. (Liber Ieremiae 29, 10)

  • Ego enim scio cogitationes, quas ego cogito super vos, ait Dominus, cogitationes pacis et non afflictionis, ut dem vobis posteritatem et spem. (Liber Ieremiae 29, 11)

  • Et inveniar a vobis, ait Dominus, et reducam captivitatem vestram et congregabo vos de universis gentibus et de cunctis locis, ad quae expuli vos, dicit Dominus; et reverti vos faciam ad locum, de quo transmigrare vos feci. (Liber Ieremiae 29, 14)

  • Quia dixistis: “Suscitavit nobis Dominus prophetas in Babylone”. (Liber Ieremiae 29, 15)

  • Quia haec dicit Dominus ad regem, qui sedet super solium David, et ad omnem populum habitatorem urbis huius, ad fratres vestros, qui non sunt egressi vobiscum in transmigrationem, (Liber Ieremiae 29, 16)

  • haec dicit Dominus exercituum: Ecce mittam in eis gladium et famem et pestem et ponam eos quasi ficus malas, quae comedi non possunt, eo quod pessimae sint; (Liber Ieremiae 29, 17)


"Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente." São Padre Pio de Pietrelcina