Talált 8660 Eredmények: Dom
Et iurabis: “Vivit Dominus!” in veritate et in iudicio et in iustitia, et benedicentur in ipso gentes et in ipso gloriabuntur. (Liber Ieremiae 4, 2)
Haec enim dicit Dominus viro Iudae et Ierusalem: Novate vobis novale et nolite serere super spinas. (Liber Ieremiae 4, 3)
Circumcidimini Domino et auferte praeputia cordium vestrorum, viri Iudae et habitatores Ierusalem, ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea et succendatur, et non sit qui exstinguat, propter malitiam operum vestrorum. (Liber Ieremiae 4, 4)
Super hoc accingite vos ciliciis, plangite et ululate, quia non est aversa ira furoris Domini a nobis. (Liber Ieremiae 4, 8)
Et erit in die illa, dicit Dominus, peribit cor regis et cor principum, et obstupescent sacerdotes, et prophetae consternabuntur”. (Liber Ieremiae 4, 9)
Et dixi: “Heu, Domine Deus! Ergo decepisti populum istum et Ierusalem dicens: “Pax erit vobis”; et ecce pervenit gladius usque ad animam”. (Liber Ieremiae 4, 10)
quasi custodes agrorum facti sunt super eam in gyro, quia adversus me contumax erat”, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 4, 17)
Aspexi, et ecce hortus desertus, et omnes urbes eius destructae sunt a facie Domini et a facie irae furoris eius. (Liber Ieremiae 4, 26)
Haec enim dicit Dominus: “Deserta erit omnis terra, sed tamen consummationem non faciam. (Liber Ieremiae 4, 27)
Quod si etiam “Vivit Dominus!” dixerint, certe falso iurabunt. (Liber Ieremiae 5, 2)
Domine, nonne oculi tui respiciunt fidem? Percussisti eos, et non doluerunt, attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam: induraverunt facies suas supra petram, noluerunt reverti. (Liber Ieremiae 5, 3)
Ego autem dixi: “Ecce pauperes illi stulte agunt, quia ignorant viam Domini, iudicium Dei sui. (Liber Ieremiae 5, 4)