Talált 8660 Eredmények: Dom
Qui iurgatus contra Moysen ait: “Da nobis aquam, ut bibamus”. Quibus respondit Moyses: “Quid iurgamini contra me? Cur tentatis Dominum?”. (Liber Exodus 17, 2)
Clamavit autem Moyses ad Dominum dicens: “Quid faciam populo huic? Adhuc paululum et lapidabunt me”. (Liber Exodus 17, 4)
Et ait Dominus ad Moysen: “Antecede populum et sume tecum de senioribus Israel, et virgam, qua percussisti fluvium, tolle in manu tua et vade. (Liber Exodus 17, 5)
Et vocavit nomen loci illius Massa et Meriba, propter iurgium filiorum Israel et quia tentaverunt Dominum dicentes: “Estne Dominus in nobis an non?”. (Liber Exodus 17, 7)
Dixit autem Dominus ad Moysen: “Scribe hoc ob monumentum in libro et trade auribus Iosue; delebo enim memoriam Amalec sub caelo”. (Liber Exodus 17, 14)
Aedificavitque Moyses altare et vocavit nomen eius Dominus Nissi (Dominus vexillum meum) (Liber Exodus 17, 15)
dicens: “Quia manus contra solium Domini: bellum Domino erit contra Amalec a generatione in generationem”. (Liber Exodus 17, 16)
Cumque audisset Iethro sacerdos Madian socer Moysi omnia, quae fecerat Deus Moysi et Israel populo suo, eo quod eduxisset Dominus Israel de Aegypto, (Liber Exodus 18, 1)
narravit Moyses socero suo cuncta, quae fecerat Dominus pharaoni et Aegyptiis propter Israel, universumque laborem, qui accidisset eis in itinere, et quod liberaverat eos Dominus. (Liber Exodus 18, 8)
Laetatusque est Iethro super omnibus bonis, quae fecerat Dominus Israel, eo quod eruisset eum de manu Aegyptiorum, (Liber Exodus 18, 9)
et ait: “Benedictus Dominus, qui liberavit vos de manu Aegyptiorum et de manu pharaonis. (Liber Exodus 18, 10)
Nunc cognovi quia magnus Dominus super omnes deos, eo quod eruerit populum de manu Aegyptiorum, qui superbe egerunt contra illos”. (Liber Exodus 18, 11)