Talált 8660 Eredmények: Dom
Beniamin fratre Ioseph domi retento a Iacob, qui dixerat fratribus eius: “Ne forte in itinere quidquam patiatur mali”. (Liber Genesis 42, 4)
Qui dixerunt: “Non est ita, domine; sed servi tui venerunt, ut emerent cibos. (Liber Genesis 42, 10)
Si sinceri estis, frater vester unus ligetur in carcere; vos autem abite et ferte frumenta, quae emistis, in domos vestras, (Liber Genesis 42, 19)
“Locutus est nobis dominus terrae dure et putavit nos exploratores esse provinciae”. (Liber Genesis 42, 30)
Et dixit nobis vir, dominus terrae: "Sic probabo quod sinceri sitis: fratrem vestrum unum dimittite apud me et cibaria domibus vestris necessaria sumite et abite; (Liber Genesis 42, 33)
Quos cum ille vidisset et Beniamin simul, praecepit dispensatori domus suae dicens: “Introduc viros domum et occide victimas et instrue convivium, quoniam mecum sunt comesturi meridie”. (Liber Genesis 43, 16)
Fecit ille, quod sibi fuerat imperatum, et introduxit viros in domum Ioseph. (Liber Genesis 43, 17)
Quam ob rem in ipsis foribus accedentes ad dispensatorem domus (Liber Genesis 43, 19)
locuti sunt: “Oramus, domine, ut audias nos. Iam ante descendimus, ut emeremus escas; (Liber Genesis 43, 20)
Et introductis domum attulit aquam, et laverunt pedes suos; deditque pabulum asinis eorum. (Liber Genesis 43, 24)
Igitur ingressus est Ioseph domum suam, obtuleruntque ei munera tenentes in manibus suis; et adoraverunt proni in terram. (Liber Genesis 43, 26)
Praecepit autem Ioseph dispensatori domus suae dicens: “Imple saccos eorum frumento, quantum possunt capere, et pone pecuniam singulorum in summitate sacci. (Liber Genesis 44, 1)