Mosaico decorativo

Talált 8660 Eredmények: Dom

  • Constituet te Dominus in caput et non in caudam, et eris semper supra et non subter, si audieris mandata Domini Dei tui, quae ego praecipio tibi hodie, et custodieris et feceris (Liber Deuteronomii 28, 13)

  • Quod si audire nolueris vocem Domini Dei tui, ut custodias et facias omnia mandata eius et praecepta, quae ego praecipio tibi hodie, venient super te omnes maledictiones istae et apprehendent te: (Liber Deuteronomii 28, 15)

  • Mittet Dominus super te maledictionem et conturbationem et increpationem in omnia opera tua, quae facies, donec conterat te et perdat velociter propter adinventiones tuas pessimas, in quibus reliquisti me. (Liber Deuteronomii 28, 20)

  • Adiunget Dominus tibi pestilentiam, donec consumat te de terra, ad quam ingredieris possidendam. (Liber Deuteronomii 28, 21)

  • Percutiet te Dominus consumptione, febri et inflammatione, ardore et aestu, uredine ac aurugine, et persequentur te, donec pereas. (Liber Deuteronomii 28, 22)

  • Convertet Dominus imbrem terrae tuae in pulverem, et de caelo descendet super te cinis, donec conteraris. (Liber Deuteronomii 28, 24)

  • Tradet te Dominus corruentem ante hostes tuos: per unam viam egredieris contra eos et per septem fugies et eris in terrorem omnibus regnis terrae. (Liber Deuteronomii 28, 25)

  • Percutiet te Dominus ulcere Aegypti et tumore, scabie quoque et prurigine, ita ut curari nequeas. (Liber Deuteronomii 28, 27)

  • Percutiet te Dominus amentia et caecitate ac stupore mentis; (Liber Deuteronomii 28, 28)

  • Uxorem accipies, et alius dormiet cum ea. Domum aedificabis et non habitabis in ea. Plantabis vineam et non vindemiabis eam. (Liber Deuteronomii 28, 30)

  • Percutiet te Dominus ulcere pessimo in genibus et in suris, sanarique non poteris a planta pedis usque ad verticem tuum. (Liber Deuteronomii 28, 35)

  • Ducet te Dominus et regem tuum, quem constitueris super te, in gentem, quam ignorasti tu et patres tui, et servies ibi diis alienis, ligno et lapidi; (Liber Deuteronomii 28, 36)


"Deve-se caminhar em nuvens cada vez que se termina uma confissão!" São Padre Pio de Pietrelcina