Mosaico decorativo

Talált 8660 Eredmények: Dom

  • Tempus autem, quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum torrentis Zared, triginta octo annorum fuit, donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris, sicut iuraverat eis Dominus, (Liber Deuteronomii 2, 14)

  • locutus est Dominus ad me dicens: (Liber Deuteronomii 2, 17)

  • populus magnus et multus et procerae longitudinis sicut Enacim, quos delevit Dominus a facie eorum et fecit illos habitare pro eis, (Liber Deuteronomii 2, 21)

  • sicut fecerunt mihi filii Esau, qui habitant in Seir, et Moabitae, qui morantur in Ar, donec veniam ad Iordanem et transeam in terram, quam Dominus Deus noster daturus est nobis. (Liber Deuteronomii 2, 29)

  • Noluitque Sehon rex Hesebon dare nobis transitum, quia induraverat Dominus Deus tuus spiritum eius et obfirmaverat cor illius, ut traderetur in manus tuas, sicut est in praesenti die. (Liber Deuteronomii 2, 30)

  • Dixitque Dominus ad me: “Ecce coepi tradere tibi Sehon et terram eius. Incipe possidere eam!”. (Liber Deuteronomii 2, 31)

  • et tradidit eum Dominus Deus noster nobis; percussimusque eum cum filiis suis et omni populo suo. (Liber Deuteronomii 2, 33)

  • Ab Aroer, quae est super ripam torrentis Arnon, et oppido, quod in valle situm est, usque Galaad non fuit civitas, quae nostras effugeret manus: omnia tradidit Dominus Deus noster nobis, (Liber Deuteronomii 2, 36)

  • absque terra filiorum Ammon, ad quam non accessisti, cunctis, quae adiacent torrenti Iaboc, et urbibus montanis universisque locis, a quibus nos prohibuit Dominus Deus noster. (Liber Deuteronomii 2, 37)

  • Dixitque Dominus ad me: “Ne timeas eum, quia in manu tua tradidi eum cum omni populo ac terra sua; faciesque ei, sicut fecisti Sehon regi Amorraeorum, qui habitavit in Hesebon”. (Liber Deuteronomii 3, 2)

  • Tradidit ergo Dominus Deus noster in manibus nostris etiam Og regem Basan et universum populum eius; percussimusque eos usque ad internecionem. (Liber Deuteronomii 3, 3)

  • Praecepique vobis in tempore illo dicens: Dominus Deus vester dedit vobis terram hanc in hereditatem; expediti praecedite fratres vestros filios Israel, omnes viri robusti, (Liber Deuteronomii 3, 18)


"Jesus vê, conhece e pesa todas as suas ações." São Padre Pio de Pietrelcina