Talált 1409 Eredmények: Dixit
Haec dixit Dominus Deus: Porta atrii interioris, quae respicit ad orientem, erit clausa sex diebus, in quibus opus fit; die autem sabbati aperietur, sed et in die calendarum aperietur, (Prophetia Ezechielis 46, 1)
Haec dixit Dominus Deus: Si dederit princeps donum alicui de filiis suis de hereditate sua, filiorum suorum erit; possidebunt illud hereditarie. (Prophetia Ezechielis 46, 16)
et dixit ad me: “Iste est locus, ubi coquent sacerdotes pro delicto et pro peccato, ubi coquent oblationem, ut non efferant in atrium exterius, et sanctificetur populus”. (Prophetia Ezechielis 46, 20)
Et dixit ad me: “Hae sunt domus culinarum, in quibus coquent ministri domus Domini victimas populi”. (Prophetia Ezechielis 46, 24)
Et dixit ad me: “Certe vidisti, fili hominis”; et duxit me et convertit ad ripam torrentis. (Prophetia Ezechielis 47, 6)
Et dixit Daniel ad custodem, quem constituerat princeps eunuchorum super Daniel, Ananiam, Misael et Azariam: (Prophetia Danielis 1, 11)
Et dixit ad eos rex: “Vidi somnium, et spiritus meus conterritus est, ut intellegat somnium”. (Prophetia Danielis 2, 3)
respondens dixit ad Arioch, qui a rege potestatem acceperat, quam ob causam tam crudelis sententia a facie esset regis egressa. Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli, (Prophetia Danielis 2, 15)
Tunc Arioch festinus introduxit Danielem ad regem et dixit ei: “Inveni hominem de filiis transmigrationis Iudae, qui solutionem regi annuntiet”. (Prophetia Danielis 2, 25)
Respondit rex et dixit Danieli, cuius nomen erat Baltassar: “Putasne vere potes mihi indicare somnium, quod vidi, et interpretationem eius?”. (Prophetia Danielis 2, 26)
Tunc Daniel, cuius nomen Baltassar, obstupuit quasi una hora, et cogitationes eius conturbabant eum. Respondens autem rex ait: “Baltassar, somnium et interpretatio eius non conturbent te”. Respondit Baltassar et dixit: “Domine mi, somnium his, qui te oderunt, et interpretatio eius hostibus tuis sit. (Prophetia Danielis 4, 16)
Dixit autem rex, et adducti sunt viri illi, qui accusaverant Danielem, et in lacum leonum missi sunt, ipsi et filii eorum et uxores eorum, et non pervenerunt usque ad pavimentum laci, donec potirentur eis leones, et omnia ossa eorum comminuerunt. (Prophetia Danielis 6, 25)