Talált 1409 Eredmények: Dixit

  • dixit: “Agar, ancilla Sarai, unde venis et quo vadis?”. Quae respondit: “A facie Sarai dominae meae ego fugio”. (Liber Genesis 16, 8)

  • Et dixit ei angelus Domini: “Multiplicans multiplicabo semen tuum, et non numerabitur prae multitudine”. (Liber Genesis 16, 10)

  • Et dixit ei angelus Domini: “Ecce, concepisti et paries filium vocabisque nomen eius Ismael, eo quod audierit Dominus afflictionem tuam. (Liber Genesis 16, 11)

  • Vocavit autem nomen Domini, qui loquebatur ad eam: “Tu Deus, qui vidisti me”. Dixit enim: “Profecto hic vidi posteriora videntis me”. (Liber Genesis 16, 13)

  • Dixit iterum Deus ad Abraham: “Tu autem pactum meum custodies, et semen tuum post te in generationibus suis. (Liber Genesis 17, 9)

  • Dixit quoque Deus ad Abraham: “Sarai uxorem tuam non vocabis nomen eius Sarai, sed Sara erit nomen eius. (Liber Genesis 17, 15)

  • et dixit: “Domine mi, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum; (Liber Genesis 18, 3)

  • Cui dixit: “Revertens veniam ad te tempore isto, et habebit filium Sara uxor tua”. Quo audito, Sara risit ad ostium tabernaculi, quod erat post eum. (Liber Genesis 18, 10)

  • Dixit autem Dominus ad Abraham: “Quare risit Sara dicens: "Num vere paritura sum anus?"”. (Liber Genesis 18, 13)

  • Negavit Sara dicens: “Non risi”, timore perterrita. Ille autem dixit: “Non; sed risisti”. (Liber Genesis 18, 15)

  • Dixit itaque Dominus: “Clamor contra Sodomam et Gomorram multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis. (Liber Genesis 18, 20)

  • “Ecce, ait, coepi loqui ad Dominum meum. Si forte inventi fuerint ibi viginti?”. Dixit: “Non interficiam propter viginti”. (Liber Genesis 18, 31)


“Deus sempre nos dá o que é melhor para nós.” São Padre Pio de Pietrelcina