Talált 1409 Eredmények: Dixit
Respondens autem David Rechab et Baana fratri eius filiis Remmon Berothitae dixit ad eos: “Vivit Dominus, qui eruit animam meam de omni angustia, (Liber II Samuelis 4, 9)
Sed et heri et nudiustertius, cum esset Saul rex super nos, tu eras educens et reducens Israel. Dixit autem Dominus ad te: “Tu pasces populum meum Israel et tu eris dux super Israel””. (Liber II Samuelis 5, 2)
Et abiit rex et omnes viri, qui erant cum eo, in Ierusalem ad Iebusaeum habitatorem terrae. Qui dixit ad David: “Non ingredieris huc, sed depellent te caeci et claudi”, significantes: “Non ingredietur David huc”. (Liber II Samuelis 5, 6)
Et consuluit David Dominum dicens: “Si ascendam ad Philisthim? Et si dabis eos in manu mea?”. Et dixit Dominus ad David: “Ascende, quia tradens dabo Philisthim in manu tua”. (Liber II Samuelis 5, 19)
Venit ergo David in Baalpharasim (id est Dominus diruptionum); et percussit eos ibi et dixit: “Divisit Dominus inimicos meos coram me, sicut dividuntur aquae”. Propterea vocatum est nomen loci illius Baalpharasim. (Liber II Samuelis 5, 20)
dixit ad Nathan prophetam: “Videsne quod ego habitem in domo cedrina, et arca Dei posita sit in medio pellium?”. (Liber II Samuelis 7, 2)
Ingressus est autem rex David et sedit coram Domino et dixit: “Quis ego sum, Domine Deus, et quae domus mea, quia adduxisti me hucusque? (Liber II Samuelis 7, 18)
Et dixit David: “Putasne est aliquis, qui remanserit adhuc de domo Saul, ut faciam cum eo misericordiam propter Ionathan?”. (Liber II Samuelis 9, 1)
Erat autem de domo Saul servus nomine Siba; quem cum vocasset rex ad se, dixit ei: “Tune es Siba?”. Et ille respondit: “Ego sum, servus tuus”. (Liber II Samuelis 9, 2)
Qui adorans eum dixit: “Quis ego sum servus tuus, quoniam respexisti super canem mortuum similem mei?”. (Liber II Samuelis 9, 8)
Vocavit itaque rex Sibam puerum Saul et dixit ei: “Omnia, quaecumque fuerunt Saul et universae domui eius, do filio domini tui. (Liber II Samuelis 9, 9)
et dixit David ad Uriam: “Descende in domum tuam et lava pedes tuos”. Et egressus est Urias de domo regis; secutusque est eum cibus regius. (Liber II Samuelis 11, 8)