Talált 196 Eredmények: Dixi

  • Dixi ego in corde meo: “Veni, tentabo te gaudio: fruere bo nis”; et ecce hoc quoque vanitas. (Liber Ecclesiastes 2, 1)

  • De risu dixi: “Insania” et de gaudio: “Quid prodest?”. (Liber Ecclesiastes 2, 2)

  • Et dixi in corde meo: “Si unus et stulti et meus occasus erit, quid mihi prodest quod maiorem sapientiae dedi operam?”. Locutusque cum mente mea, animadverti quod hoc quoque esset vanitas. (Liber Ecclesiastes 2, 15)

  • et dixi in corde meo: “Iustum et impium iudicabit Deus, quia tempus omni rei et omnibus occasio”. (Liber Ecclesiastes 3, 17)

  • Dixi in corde meo de filiis hominum, ut probaret eos Deus et ostenderet eos in semetipsis similes esse bestiis. (Liber Ecclesiastes 3, 18)

  • Cuncta tentavi in sapientia, dixi: “Sapiens efficiar”. (Liber Ecclesiastes 7, 23)

  • Dixi: “Ascendam in palmam et apprehendam fructus eius”. Et erunt ubera tua sicut botri vineae, et odor oris tui sicut malorum. (Canticum Canticorum 7, 9)

  • Et, ut scivi quoniam aliter non possem esse continens, nisi Deus det, C et hoc ipsum erat sapientiae scire, cuius esset hoc donum C adii Dominum et deprecatus sum illum et dixi ex toto corde meo: (Liber Sapientiae 8, 21)

  • Dixi: “Rigabo hortum meum plantationum et inebriabo prati mei fructum”. (Liber Ecclesiasticus 24, 42)

  • Et dixi: “Vae mihi, quia perii! Quia vir pollutus labiis ego sum et in medio populi polluta labia habentis ego habito et regem, Dominum exercituum, vidi oculis meis”. (Liber Isaiae 6, 5)

  • Et audivi vocem Domini dicentis: “Quem mittam? Et quis ibit nobis?”. Et dixi: “Ecce ego, mitte me”. (Liber Isaiae 6, 8)

  • Et dixi: “Usquequo, Domine?”. Et dixit: “Donec desolentur civitates absque habitatore, et domus sine homine, et terra relinquatur deserta”. (Liber Isaiae 6, 11)


“Se você fala das próprias virtudes para se exibir ou para vã ostentação perde todo o mérito.” São Padre Pio de Pietrelcina