Talált 72 Eredmények: Diligunt Aliis
Et mandavit Saul servis suis: “Loquimini ad David secreto dicentes: “Ecce places regi, et omnes servi eius diligunt te; nunc ergo esto gener regis””. (Liber I Samuelis 18, 22)
Mutavit ergo habitum suum vestitusque est aliis vestimentis et abiit ipse et duo viri cum eo; veneruntque ad mulierem nocte, et ait: “Divina mihi in pythone et suscita mihi, quem dixero tibi”. (Liber I Samuelis 28, 8)
Dormivit autem Urias ante portam domus regiae cum aliis servis domini sui et non descendit ad domum suam. (Liber II Samuelis 11, 9)
Hi omnes erant ad manum regis, exceptis aliis, quos posuerat in urbibus muratis in universo Iuda. (Liber II Paralipomenon 17, 19)
Et dixi: “Quaeso, Domine, Deus caeli, Deus fortis, magne atque terribilis, qui custodis pactum et misericordiam cum his, qui te diligunt et custodiunt mandata tua; (Liber Nehemiae 1, 5)
Ceperunt itaque urbes munitas et humum pinguem; et possederunt domos plenas cunctis bonis, cisternas ab aliis fabricatas, vineas et oliveta et ligna pomifera multa. Et comederunt et saturati sunt et impinguati sunt et delectati sunt in bonitate tua magna. (Liber Nehemiae 9, 25)
Felices, qui diligunt te, et felices, qui gaudebunt in pace tua. Et beati omnes homines, qui contristabuntur in omnibus flagellis tuis, quoniam in te gaudebunt et videbunt omne gaudium tuum in aeternum. (Liber Thobis 13, 14)
Et benedicent Deo aeterno in iustitia. Omnes filii Israel, qui liberabuntur in diebus illis, memores Dei in veritate, colligentur et venient in Ierusalem et habitabunt in aeternum in terra Abraham cum tutela, et tradetur eis. Et gaudebunt, qui diligunt Deum in veritate; qui autem faciunt iniquitatem et peccatum, deficient de terris omnibus. (Liber Thobis 14, 7)
Bibebant autem, qui invitati erant, aureis poculis, aliis atque aliis; vinum quoque, ut magnificentia regia dignum erat, abundans et praecipuum ponebatur. (Liber Esther 1, 7)
Cum autem venisset tempus singularum per ordinem puellarum, ut intrarent ad regem, expletis omnibus, quae ad cultum muliebrem pertinebant, per menses duodecim; ita dumtaxat, ut sex mensibus oleo ungerentur myrrhino et aliis sex feminarum pigmentis et aromatibus uterentur, (Liber Esther 2, 12)
Et omnes, qui sperant in te, laetentur, in aeternum exsultent. Obumbrabis eis, et gloriabuntur in te, qui diligunt nomen tuum; (Liber Psalmorum 5, 12)
Exsultent et laetentur in te omnes quaerentes te; et dicant semper: “Magnificetur Dominus”, qui diligunt salutare tuum. (Liber Psalmorum 40, 17)