Mosaico decorativo

Talált 972 Eredmények: Dicit

  • Quis ex duobus fecit voluntatem patris?”. Dicunt: “Primus”. Dicit illis Iesus: “Amen dico vobis: Publicani et meretrices praecedunt vos in regnum Dei. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 31)

  • Dicit illis Iesus: “Numquam legistis in Scripturis: "Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli; a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris" ? (Evangelium secundum Matthaeum 21, 42)

  • Ille autem dixit: “Ite in civitatem ad quendam et dicite ei: “Magister dicit: Tempus meum prope est; apud te facio Pascha cum discipulis meis””. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 18)

  • Tunc dicit illis Iesus: “Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim: "Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis". (Evangelium secundum Matthaeum 26, 31)

  • Tunc venit Iesus cum illis in praedium, quod dicitur Gethsemani. Et dicit discipulis: “Sedete hic, donec vadam illuc et orem”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 36)

  • Et venit ad discipulos et invenit eos dormientes; et dicit Petro: “Sic non potuistis una hora vigilare mecum? (Evangelium secundum Matthaeum 26, 40)

  • Tunc venit ad discipulos et dicit illis: “Dormite iam et requiescite; ecce appropinquavit hora, et Filius hominis traditur in manus peccatorum. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 45)

  • Dicit illi Iesus: “Tu dixisti. Verumtamen dico vobis: Amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris Virtutis et venientem in nubibus caeli”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 64)

  • Tunc dicit illi Pilatus: “Non audis quanta adversum te dicant testimonia?”. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 13)

  • Dicit illis Pilatus: “Quid igitur faciam de Iesu, qui dicitur Christus?”. Dicunt omnes: “Crucifigatur!”. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 22)

  • et dicit ei: “Vide, nemini quidquam dixeris; sed vade, ostende te sacerdoti et offer pro emundatione tua, quae praecepit Moyses, in testimonium illis”. (Evangelium secundum Marcum 1, 44)

  • Quo statim cognito Iesus spiritu suo quia sic cogitarent intra se, dicit illis: “Quid ista cogitatis in cordibus vestris? (Evangelium secundum Marcum 2, 8)


"O verdadeiro servo de Deus é aquele que usa a caridade para com seu próximo, que está decidido a fazer a vontade de Deus a todo custo, que vive em profunda humildade e simplicidade". São Padre Pio de Pietrelcina