Mosaico decorativo

Talált 873 Eredmények: Dicens

  • et misit ad Holofernen dicens: “Praecipiat nunc dominus meus permitti ancillam suam exire ad orationem”. (Liber Iudith 12, 6)

  • rursum mandavit Esther dicens: “Ne putes quod animam tuam tantum liberes, quia in domo regis es, prae cunctis Iudaeis. (Liber Esther 4, 13)

  • Oculus adulteri observat caliginem dicens: “Non me videbit oculus”; et operiet vultum suum. (Liber Iob 24, 15)

  • postquam Doeg Edomita ad Saul venit eique narravit dicens: " David intravit in domum Abimelech ". (Liber Psalmorum 52, 2)

  • dicens: “Tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae”. (Liber Psalmorum 105, 11)

  • Et exclamavit Matthathias voce magna in civitate dicens: “Omnis, qui zelum habet legis statuens testamentum, exeat post me”. (Liber I Maccabaeorum 2, 27)

  • Et praecepit illis dicens: “Praeestote populo huic et nolite bellum committere adversum gentes, donec revertamur”. (Liber I Maccabaeorum 5, 19)

  • Ut autem appropinquavit Iudas ad torrentem aquae, statuit scribas populi secus torrentem et mandavit eis dicens: “Neminem hominum reliqueritis, sed veniant omnes in proelium”. (Liber I Maccabaeorum 5, 42)

  • dicens: “Transeamus per terram vestram, ut eamus in terram nostram, et nemo vobis nocebit; tantum pedibus transibimus”. Et nolebant eis aperire. (Liber I Maccabaeorum 5, 48)

  • Et locutus est cum eis verba pacifica et iuravit illis dicens: “Non inferemus vobis malum neque amicis vestris”. (Liber I Maccabaeorum 7, 15)

  • dicens: “Non sit pugna inter me et vos; veniam cum viris paucis, ut videam facies vestras cum pace”. (Liber I Maccabaeorum 7, 28)

  • et iuravit cum ira dicens: “Nisi traditus fuerit Iudas et exercitus eius in manus meas continuo, et erit, si regressus fuero in pace, succendam domum istam”. Et exiit cum ira magna. (Liber I Maccabaeorum 7, 35)


"Pense na felicidade que está reservada para nós no Paraíso". São Padre Pio de Pietrelcina