Talált 873 Eredmények: Dicens
Factum est autem in nocte illa, et ecce sermo Domini ad Nathan dicens: (Liber II Samuelis 7, 4)
Per cuncta loca, quae transivi cum omnibus filiis Israel, numquid loquens locutus sum ad unum de iudicibus Israel, cui praecepi, ut pasceret populum meum Israel, dicens: Quare non aedificastis mihi domum cedrinam? (Liber II Samuelis 7, 7)
quia tu, Domine exercituum, Deus Israel, revelasti aurem servi tui dicens: “Domum aedificabo tibi”. Propterea invenit servus tuus cor suum, ut oraret te oratione hac. (Liber II Samuelis 7, 27)
Misit autem David ad Ioab dicens: “Mitte ad me Uriam Hetthaeum”. Misitque Ioab Uriam ad David, (Liber II Samuelis 11, 6)
praecepitque nuntio dicens: “Cum compleveris universos sermones proelii ad regem, (Liber II Samuelis 11, 19)
Misitque Ioab nuntios ad David dicens: “Dimicavi adversum Rabba et cepi urbem aquarum; (Liber II Samuelis 12, 27)
Misit ergo David ad Thamar domum dicens: “Veni in domum Amnon fratris tui et fac ei pulmentum”. (Liber II Samuelis 13, 7)
Praecepit autem Absalom pueris suis dicens: “Observate. Cum hilarior fuerit Amnon vino, et dixero vobis: Percutite Amnon et interficite eum!, nolite timere; ego enim sum, qui praecepi vobis. Roboramini et estote viri fortes”. (Liber II Samuelis 13, 28)
Cumque adhuc pergerent in itinere, fama praevenit ad David dicens: “Percussit Absalom omnes filios regis, et non remansit ex eis saltem unus”. (Liber II Samuelis 13, 30)
Nunc ergo ne ponat dominus meus rex super cor suum verbum istud dicens: “Omnes filii regis occisi sunt”, quoniam Amnon solus mortuus est”. (Liber II Samuelis 13, 33)
Fugit autem Absalom. Et levavit puer speculator oculos suos et aspexit, et ecce populus multus veniebat per viam Oronaim ex latere montis in descensu; et venit speculator et nuntiavit regi dicens: “Video homines per viam Oronaim”. (Liber II Samuelis 13, 34)
Votum enim vovit servus tuus, cum esset in Gesur Syriae, dicens: Si reduxerit me Dominus in Ierusalem, sacrificabo Domino”. (Liber II Samuelis 15, 8)