Talált 2001 Eredmények: Deus Nobiscum Est
Dominus Deus noster pepigit nobiscum foedus in Horeb. (Liber Deuteronomii 5, 2)
Non cum patribus nostris iniit pactum hoc sed nobiscum, qui in praesentiarum hic sumus, omnibus nobis, qui vivimus. (Liber Deuteronomii 5, 3)
“Ego Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis. (Liber Deuteronomii 5, 6)
Non adorabis ea et non coles: Ego enim sum Dominus Deus tuus, Deus aemulator, reddens iniquitatem patrum super filios in tertiam et quartam generationem his, qui oderunt me, (Liber Deuteronomii 5, 9)
Observa diem sabbati, ut sanctifices eum, sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus. (Liber Deuteronomii 5, 12)
Memento quod et ipse servieris in Aegypto, et eduxerit te inde Dominus Deus tuus in manu forti et brachio extento: idcirco praecepit tibi, ut observares diem sabbati. (Liber Deuteronomii 5, 15)
Honora patrem tuum et matrem, sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus, ut longo vivas tempore et bene sit tibi in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi. (Liber Deuteronomii 5, 16)
atque dixistis: “Ecce ostendit nobis Dominus Deus noster maiestatem et magnitudinem suam; vocem eius audivimus de medio ignis et probavimus hodie quod, loquente Deo cum homine, vixerit homo. (Liber Deuteronomii 5, 24)
Tu magis accede et audi cuncta, quae dixerit Dominus Deus noster, et tu loqueris ad nos cuncta, quae dixerit Dominus Deus noster tibi, et nos audientes faciemus ea”. (Liber Deuteronomii 5, 27)
Custodite igitur et facite, quae praecepit Dominus Deus vester vobis; non declinabitis neque ad dexteram neque ad sinistram, (Liber Deuteronomii 5, 32)
sed per totam viam, quam praecepit Dominus Deus vester, ambulabitis, ut vivatis, et bene sit vobis, et protelentur dies in terra possessionis vestrae. (Liber Deuteronomii 5, 33)
Haec sunt mandata et praecep ta atque iudicia, quae mandavit Dominus Deus vester, ut docerem vos, et faciatis ea in terra, ad quam transgredimini possidendam; (Liber Deuteronomii 6, 1)