Mosaico decorativo

Talált 4010 Eredmények: Deus Israel

  • Dederunt quoque filii Israel Levitis civitates et suburbana earum; (Liber I Paralipomenon 6, 49)

  • Iuxta filios quoque Manasse: Bethsan et filias eius, Thanach et filias eius, Mageddo et filias eius, Dor et filias eius. In his habitaverunt filii Ioseph filii Israel. (Liber I Paralipomenon 7, 29)

  • Universus ergo Israel dinume ratus est, et summa eorum scrip ta est in libro regum Israel et Iudae. Translatique sunt in Babylonem propter delictum suum. (Liber I Paralipomenon 9, 1)

  • Qui autem habitaverunt primi in possessionibus et in urbibus suis: Israel et sacerdotes et Levitae et Nathinaei. (Liber I Paralipomenon 9, 2)

  • Philisthim autem pugnabant contra Israel, fugeruntque viri Israel a facie Philisthim et ceciderunt vulnerati in monte Gelboe; (Liber I Paralipomenon 10, 1)

  • Quod cum vidissent omnes viri Israel, qui habitabant in campestribus, quod fugissent, et mortui essent Saul et filii eius, dereliquerunt urbes suas et huc illucque dispersi sunt; veneruntque Philisthim et habitaverunt in eis. (Liber I Paralipomenon 10, 7)

  • Congregatus est igitur omnis Israel ad David in Hebron dicens: “Os tuum sumus et caro tua. (Liber I Paralipomenon 11, 1)

  • Heri quoque et nudiustertius, cum adhuc regnaret Saul, tu eras qui educebas et introducebas Israel; tibi enim dixit Dominus Deus tuus: “Tu pasces populum meum Israel et tu eris princeps super eum””. (Liber I Paralipomenon 11, 2)

  • Venerunt ergo omnes maiores natu Israel ad regem in Hebron, et iniit David cum eis foedus in Hebron coram Domino; unxeruntque eum regem super Israel iuxta sermonem Domini, quem locutus est in manu Samuel. (Liber I Paralipomenon 11, 3)

  • Abiit quoque David et omnis Israel in Ierusalem, haec est Iebus, ubi erant Iebusaei habitatores terrae. (Liber I Paralipomenon 11, 4)

  • Hi principes virorum fortium David, qui adiuverunt eum, ut rex fieret super omnem Israel iuxta verbum Domini, quod locutus est ad Israel; (Liber I Paralipomenon 11, 10)

  • dicens: “Avertat a me Deus meus, ut hoc faciam et sanguinem virorum istorum bibam, quia in periculo animarum suarum attulerunt mihi aquam”. Et ob hanc causam noluit bibere. Haec fecerunt tres robustissimi. (Liber I Paralipomenon 11, 19)


"Jesus vê, conhece e pesa todas as suas ações." São Padre Pio de Pietrelcina