Talált 1997 Eredmények: Deus Fortis
Et cuncta, quae fiunt, adducet Deus in iudicium circa omne occultum, sive bonum sive malum. (Liber Ecclesiastes 12, 14)
Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio; lampades eius lampades ignis atque flammae divinae. (Canticum Canticorum 8, 6)
Spiritus enim diligens hominem est sapientia et non absolvet maledicum a labiis suis, quoniam renum illius testis est Deus et cordis illius scrutator verus et linguae eius auditor; (Liber Sapientiae 1, 6)
quoniam Deus mortem non fecit nec laetatur in perditione vivorum; (Liber Sapientiae 1, 13)
Quoniam Deus creavit hominem in incorruptibilitate et imaginem similitudinis suae fecit illum; (Liber Sapientiae 2, 23)
et in paucis correpti, in multis bene disponentur, quoniam Deus tentavit eos et invenit illos dignos se. (Liber Sapientiae 3, 5)
Videbunt enim finem sapientis et non intellegent quid cogitaverit de illo Deus, et quare munierit illum Dominus. (Liber Sapientiae 4, 17)
Non enim subtrahet personam cuiusquam Deus nec verebitur magnitudinem cuiusquam, quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et aequaliter cura est illi de omnibus; (Liber Sapientiae 6, 7)
Mihi autem det Deus dicere secundum sententiam et sentire digna horum, quae mihi data sunt, quoniam ipse sapientiae dux est et sapientium emendator; (Liber Sapientiae 7, 15)
Nihil enim diligit Deus, nisi eum, qui cum sapientia inhabitat. (Liber Sapientiae 7, 28)
timebunt me audientes reges horrendi, in multitudine videbor bonus et in bello fortis. (Liber Sapientiae 8, 15)
Et, ut scivi quoniam aliter non possem esse continens, nisi Deus det, C et hoc ipsum erat sapientiae scire, cuius esset hoc donum C adii Dominum et deprecatus sum illum et dixi ex toto corde meo: (Liber Sapientiae 8, 21)