Talált 1997 Eredmények: Deus Fortis
Mirabilis, Deus, de sanctuario tuo! Deus Israel ipse tribuet virtutem et fortitudinem plebi suae. Benedictus Deus! (Liber Psalmorum 68, 36)
Salvum me fac, Deus, quoniam venerunt aquae usque ad guttur meum. (Liber Psalmorum 69, 2)
Deus, tu scis insipientiam meam, et delicta mea a te non sunt abscondita. (Liber Psalmorum 69, 6)
Non erubescant in me, qui exspectant te, Domine, Domine virtutum. Non confundantur super me, qui quaerunt te, Deus Israel. (Liber Psalmorum 69, 7)
Ego vero orationem meam ad te, Domine, in tempore beneplaciti, Deus. In multitudine misericordiae tuae exaudi me, in veritate salutis tuae. (Liber Psalmorum 69, 14)
Ego autem sum pauper et dolens; salus tua, Deus, suscipit me. (Liber Psalmorum 69, 30)
Quoniam Deus salvam faciet Sion et aedificabit civitates Iudae; et inhabitabunt ibi et possidebunt eam. (Liber Psalmorum 69, 36)
Deus, in adiutorium meum intende; Domine, ad adiuvandum me festina. (Liber Psalmorum 70, 2)
Exsultent et laetentur in te omnes, qui quaerunt te; et dicant semper: “Magnificetur Deus”, qui diligunt salutare tuum. (Liber Psalmorum 70, 5)
Ego vero egenus et pauper sum; Deus, ad me festina. Adiutor meus et liberator meus es tu; Domine, ne moreris. (Liber Psalmorum 70, 6)
Deus meus, eripe me de manu peccatoris et de manu contra legem agentis et iniqui. (Liber Psalmorum 71, 4)
Tamquam prodigium factus sum multis, et tu adiutor fortis. - (Liber Psalmorum 71, 7)