Talált 1997 Eredmények: Deus Fortis
Humiliavit ergo Deus in die illo Iabin regem Chanaan coram filiis Israel, (Liber Iudicum 4, 23)
Qui misit ad eos virum prophetam, et locutus est: “Haec dicit Dominus, Deus Israel: Ego vos feci conscendere de Aegypto et eduxi vos de domo servitutis (Liber Iudicum 6, 8)
Et dixi: Ego Dominus Deus vester, ne timeatis deos Amorraeorum, in quorum terra habitatis. Et noluistis audire vocem meam”. (Liber Iudicum 6, 10)
apparuit ei angelus Domini et ait: “Dominus tecum, vir fortis!”. (Liber Iudicum 6, 12)
Vidensque Gedeon quod esset angelus Domini ait: “Heu mihi, Domine Deus, quia vidi angelum Domini facie ad faciem!”. (Liber Iudicum 6, 22)
Respondit Ioas omnibus, qui circumdabant eum: “Numquid certare vultis pro Baal et salvare eum? Qui certabit pro Baal, morietur usque mane. Si Deus est, certet pro seipso contra eum, qui destruxit aram eius”. (Liber Iudicum 6, 31)
Fecitque Deus nocte illa, ut postulaverat; et fuit siccitas in solo vellere, et ros in omni terra. (Liber Iudicum 6, 40)
Respondit is, cui loquebatur: “Non est hoc aliud nisi gladius Gedeonis filii Ioas viri Israelitae; tradidit Deus in manu eius Madian et omnia castra eius”. (Liber Iudicum 7, 14)
In manus vestras Deus tradidit principes Madian Oreb et Zeb. Quid tale facere potui, quale vos fecistis?”. Quod cum locutus esset, requievit spiritus eorum, quo tumebant contra eum. (Liber Iudicum 8, 3)
Quod cum nuntiatum esset Ioatham, ivit et stetit in vertice montis Garizim elevataque voce clamavit et dixit: “Audite me, viri Sichem, ut audiat vos Deus. (Liber Iudicum 9, 7)
Misitque Deus spiritum pessimum inter Abimelech et habitatores Sichem, qui rebellaverunt contra eum, (Liber Iudicum 9, 23)
Erat autem turris fortis in media civitate, ad quam confugerant viri simul ac mulieres et omnes cives civitatis, clausa firmissime ianua, et super turris tectum stantes per propugnacula. (Liber Iudicum 9, 51)