Mosaico decorativo

Talált 1501 Eredmények: Dei

  • in sustentatione Dei, ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore, ut sit ipse iustus et iustificans eum, qui ex fide est Iesu. (Epistula ad Romanos 3, 26)

  • Ubi est ergo gloriatio? Exclusa est. Per quam legem? Operum? Non, sed per legem fidei. (Epistula ad Romanos 3, 27)

  • et signum accepit circumcisionis, signaculum iustitiae fidei, quae fuit in praeputio, ut esset pater omnium credentium per praeputium, ut reputetur illis iustitia, (Epistula ad Romanos 4, 11)

  • et pater circumcisionis his non tantum, qui ex circumcisione sunt, sed et qui sectantur vestigia eius, quae fuit in praeputio, fidei patris nostri Abrahae. (Epistula ad Romanos 4, 12)

  • Non enim per legem promissio Abrahae aut semini eius, ut heres esset mundi, sed per iustitiam fidei; (Epistula ad Romanos 4, 13)

  • in repromissione autem Dei non haesitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo, (Epistula ad Romanos 4, 20)

  • per quem et accessum habemus fide in gratiam istam, in qua stamus et gloriamur in spe gloriae Dei. (Epistula ad Romanos 5, 2)

  • spes autem non confundit, quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis. (Epistula ad Romanos 5, 5)

  • Sed non sicut delictum, ita et donum; si enim unius delicto multi mortui sunt, multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Iesu Christi in multos abundavit. (Epistula ad Romanos 5, 15)

  • Stipendia enim peccati mors, donum autem Dei vita aeterna in Christo Iesu Domino nostro. (Epistula ad Romanos 6, 23)

  • Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem; (Epistula ad Romanos 7, 22)

  • Gratias autem Deo per Iesum Christum Dominum nostrum! Igitur ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. (Epistula ad Romanos 7, 25)


"No juízo final daremos contas a Deus até de uma palavra inútil que tenhamos dito." São Padre Pio de Pietrelcina