Talált 1501 Eredmények: Dei
iustitia tua sicut montes Dei, iudicia tua abyssus multa: homines et iumenta salvabis, Domine. (Liber Psalmorum 36, 7)
HETH. Gladium evaginaverunt peccatores, intenderunt arcum suum, ut deiciant pauperem et inopem, ut trucident recte ambulantes in via. (Liber Psalmorum 37, 14)
lex Dei eius in corde ipsius, et non vacillabunt gressus eius. (Liber Psalmorum 37, 31)
Sitivit anima mea ad Deum, Deum vivum; quando veniam et apparebo ante faciem Dei? (Liber Psalmorum 42, 3)
Haec recordatus sum et effudi in me animam meam; quoniam transibam in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei in voce exsultationis et confessionis multitudinis festa celebrantis. (Liber Psalmorum 42, 5)
Et introibo ad altare Dei, ad Deum laetitiae exsultationis meae. Confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus. (Liber Psalmorum 43, 4)
Si obliti fuerimus nomen Dei nostri et si expanderimus manus nostras ad deum alienum, (Liber Psalmorum 44, 21)
Fluminis rivi laetificant civitatem Dei, sancta tabernacula Altissimi. (Liber Psalmorum 46, 5)
Principes populorum congregati sunt cum populo Dei Abraham, quoniam Dei sunt scuta terrae: vehementer elevatus est. (Liber Psalmorum 47, 10)
Magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri. (Liber Psalmorum 48, 2)
Sicut audivimus, sic vidimus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri; Deus fundavit eam in aeternum. (Liber Psalmorum 48, 9)
Qui immolabit sacrificium laudis, honorificabit me; et, qui immaculatus est in via, ostendam illi salutare Dei”. (Liber Psalmorum 50, 23)