Talált 3356 Eredmények: Cor
honesta autem nostra nullius egent. Sed Deus temperavit corpus, ei, cui deerat, abundantiorem tribuendo honorem, (Epistula I ad Corinthios 12, 24)
ut non sit schisma in corpore, sed idipsum pro invicem sollicita sint membra. (Epistula I ad Corinthios 12, 25)
Vos autem estis corpus Christi et membra ex parte. (Epistula I ad Corinthios 12, 27)
Et si distribuero in cibos omnes facultates meas et si tradidero corpus meum, ut glorier, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest. (Epistula I ad Corinthios 13, 3)
occulta cordis eius manifesta fiunt; et ita cadens in faciem adorabit Deum pronuntians: “Vere Deus in vobis est!”. (Epistula I ad Corinthios 14, 25)
Noli te seduci: “Corrumpunt mores bonos colloquia mala”. (Epistula I ad Corinthios 15, 33)
Sed dicet aliquis: “Quomodo resurgunt mortui? Quali autem corpore veniunt?”. (Epistula I ad Corinthios 15, 35)
et, quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas sed nudum granum, ut puta tritici aut alicuius ceterorum. (Epistula I ad Corinthios 15, 37)
Deus autem dat illi corpus sicut voluit, et unicuique seminum proprium corpus. (Epistula I ad Corinthios 15, 38)
Non omnis caro eadem caro, sed alia hominum, alia caro pecorum, alia caro volucrum, alia autem piscium. (Epistula I ad Corinthios 15, 39)
Et corpora caelestia et corpora terrestria, sed alia quidem caelestium gloria, alia autem terrestrium. (Epistula I ad Corinthios 15, 40)
Sic et resurrectio mortuorum: seminatur in corruptione, resurgit in incorruptione; (Epistula I ad Corinthios 15, 42)