Talált 3356 Eredmények: Cor
dicens: “Si audieris vocem Domini Dei tui et, quod rectum est coram eo, feceris et oboedieris mandatis eius custodierisque omnia praecepta illius, cunctum languorem, quem posui in Aegypto, non inducam super te: Ego enim Dominus sanator tuus”. (Liber Exodus 15, 26)
Dixitque Moyses ad Aaron: “Dic universae congregationi filiorum Israel: Accedite coram Domino; audivit enim murmur ve strum”. (Liber Exodus 16, 9)
Appellavitque domus Israel nomen eius Man: quod erat quasi semen coriandri album, gustusque eius quasi similae cum melle. (Liber Exodus 16, 31)
Dixitque Moyses ad Aaron: “Sume vas unum et mitte ibi man, quantum potest capere gomor; et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras”. (Liber Exodus 16, 33)
Sicut praecepit Dominus Moysi, posuit illud Aaron coram testimonio reservandum. (Liber Exodus 16, 34)
En ego stabo coram te ibi super petram Horeb; percutiesque petram, et exibit ex ea aqua, ut bibat populus”. Fecit Moyses ita coram senioribus Israel. (Liber Exodus 17, 6)
Obtulit ergo Iethro socer Moysi holocausta et hostias Deo; veneruntque Aaron et omnes seniores Israel, ut comederent panem cum eo coram Deo. (Liber Exodus 18, 12)
et sint parati in diem tertium. In die enim tertio descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai. (Liber Exodus 19, 11)
Non habebis deos alienos coram me. (Liber Exodus 20, 3)
et faciens misericordiam in milia his, qui diligunt me et custodiunt praecepta mea. (Liber Exodus 20, 6)
Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur, et non comedentur carnes eius; dominus autem bovis innocens erit. (Liber Exodus 21, 28)
Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et contestati sunt dominum eius, nec recluserit eum, occideritque virum aut mulierem: et bos lapidibus obruetur, et dominum illius occident. (Liber Exodus 21, 29)