Mosaico decorativo

Talált 10 Eredmények: Clama

  • Ulula, porta! Clama, civitas! Contremisce, Philisthaea omnis; ab aquilone enim fumus venit, et non est fugitivus in agminibus eius”. (Liber Isaiae 14, 31)

  • Vox dicentis: “Clama!”. Et dixi: “Quid clamabo?”. Omnis caro fenum, et omnis gloria eius quasi flos agri; (Liber Isaiae 40, 6)

  • Clama fortiter, ne cesses; quasi tuba exalta vocem tuam et annuntia populo meo scelera eorum et domui Iacob peccata eorum. (Liber Isaiae 58, 1)

  • “Vade et clama in auribus Ierusalem dicens:Haec dicit Dominus: Recordatus sum tui, caritatis adulescentiae tuae et amoris desponsationis tuae, quando secuta es me in deserto, in terra, quae non seminatur. (Liber Ieremiae 2, 2)

  • Vade et clama sermones istos contra aquilonem et dices: Revertere, aversatrix Israel, ait Dominus, et non avertam faciem meam a vobis, quia pius ego sum, dicit Dominus, et non irascar in perpetuum. (Liber Ieremiae 3, 12)

  • Ascende Libanum et clama et in Basan da vocem tuam et clama de Abarim, quia contriti sunt omnes amatores tui. (Liber Ieremiae 22, 20)

  • Clama ad me, et exaudiam te et annuntiabo tibi grandia et inaccessibilia, quae nescis. (Liber Ieremiae 33, 3)

  • Clama et ulula, fili hominis, quia hic directus est in populum meum, hic in cunctos duces Israel, qui gladio traditi sunt cum populo meo. (Prophetia Ezechielis 21, 17)

  • Et dixit ad me angelus, qui loquebatur in me: “Clama dicens: Haec dixit Dominus exercituum: Zelatus sum Ierusalem et Sion zelo magno, (Prophetia Zachariae 1, 14)

  • Adhuc clama dicens: Haec dicit Dominus exercituum: Adhuc affluent civitates meae bonis, et consolabitur adhuc Dominus Sion et eliget adhuc Ierusalem”. (Prophetia Zachariae 1, 17)


"Se tanta atenção é dada aos bens desta Terra, quanto mais se deve dar aos do Céu?" São Padre Pio de Pietrelcina