Talált 985 Eredmények: Christus Filius Dei
Sciens autem Paulus quia una pars esset sadducaeorum, et altera pharisaeorum, exclamabat in concilio: “Viri fratres, ego pharisaeus sum, filius pharisaeorum; de spe et resurrectione mortuorum ego iudicor”. (Actus Apostolorum 23, 6)
Quod cum audisset filius sororis Pauli insidias, venit et intravit in castra nuntiavitque Paulo. (Actus Apostolorum 23, 16)
si passibilis Christus, si primus ex resurrectione mortuorum lumen annuntiaturus est populo et gentibus”. (Actus Apostolorum 26, 23)
qui constitutus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum, Iesu Christo Domino nostro, (Epistula ad Romanos 1, 4)
Adhuc enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus pro impiis mortuus est. (Epistula ad Romanos 5, 6)
Commendat autem suam caritatem Deus in nos, quoniam, cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est. (Epistula ad Romanos 5, 8)
Consepulti ergo sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quemadmodum suscitatus est Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. (Epistula ad Romanos 6, 4)
scientes quod Christus suscitatus ex mortuis iam non moritur, mors illi ultra non dominatur. (Epistula ad Romanos 6, 9)
Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, Spiritus vero vita propter iustitiam. (Epistula ad Romanos 8, 10)
Quis est qui condemnet? Christus Iesus, qui mortuus est, immo qui suscitatus est, qui et est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis? (Epistula ad Romanos 8, 34)
quorum sunt patres, et ex quibus Christus secundum carnem: qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen. (Epistula ad Romanos 9, 5)
promissionis enim verbum hoc est: “Secundum hoc tempus veniam, et erit Sarae filius”. (Epistula ad Romanos 9, 9)