Talált 164 Eredmények: Beniamin

  • Et sic factum est ut omnes, qui ceciderant de Beniamin in die illa, essent viginti quinque milia pugnatores ad bella promptissimi. (Liber Iudicum 20, 46)

  • Regressi autem filii Israel ex civitatibus a viris usque ad iumenta, usque ad omne, quod inveniri poterat, gladio percusserunt, cunctasque urbes et viculos Beniamin vorax flamma consumpsit. (Liber Iudicum 20, 48)

  • Iuraverunt autem filii Israel in Maspha et dixerunt: “Nullus nostrum dabit filiis Beniamin de filiabus suis uxorem”. (Liber Iudicum 21, 1)

  • Ductique paenitentia filii Israel super fratre suo Beniamin coeperunt dicere: “Ablata est hodie una tribus de Israel. (Liber Iudicum 21, 6)

  • Misitque coetus nuntios ad filios Beniamin, qui erant in petra Remmon, et dederunt eis pacem. (Liber Iudicum 21, 13)

  • Veneruntque filii Beniamin in illo tempore, et datae sunt eis uxores de filiabus Iabes Galaad; alias autem non reppererunt, quas simili modo traderent. (Liber Iudicum 21, 14)

  • Populusque valde doluit de Beniamin, quia fecerat Dominus confractionem in tribubus Israel. (Liber Iudicum 21, 15)

  • Dixeruntque seniores coetus: “Quid faciemus reliquis, qui non acceperunt uxores? Omnes in Beniamin feminae conciderunt”. (Liber Iudicum 21, 16)

  • Et dixerunt: “Possessio eorum, qui effugerunt, erit Beniamin, ne una tribus deleatur ex Israel. (Liber Iudicum 21, 17)

  • Filias autem nostras eis dare non possumus, constricti hoc iuramento: “Maledictus, qui dederit de filiabus suis uxorem Beniamin!””. (Liber Iudicum 21, 18)

  • Praeceperuntque filiis Beniamin atque dixerunt: “Ite et latitate in vineis; (Liber Iudicum 21, 20)

  • cumque videritis filias Silo ad ducendos choros ex more procedere, exite repente de vineis et rapite ex eis singuli uxores singulas et pergite in terram Beniamin”. (Liber Iudicum 21, 21)


O Pai celeste está sempre disposto a contentá-lo em tudo o que for para o seu bem”. São Padre Pio de Pietrelcina