Talált 536 Eredmények: Bel
Rursusque peperit fratrem eius Abel. Et fuit Abel pastor ovium et Cain agricola. (Liber Genesis 4, 2)
Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui et de adipibus eorum. Et respexit Dominus ad Abel et ad munus eius, (Liber Genesis 4, 4)
Dixitque Cain ad Abel fratrem suum: “Egrediamur foras”. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum et interfecit eum. (Liber Genesis 4, 8)
Et ait Dominus ad Cain: “Ubi est Abel frater tuus?”. Qui respondit: “Nescio. Num custos fratris mei sum ego?”. (Liber Genesis 4, 9)
Genuitque Ada Iabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis atque pastorum. (Liber Genesis 4, 20)
Cognovit quoque Adam uxorem suam, et peperit filium vocavitque nomen eius Seth dicens: “Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain”. (Liber Genesis 4, 25)
Et idcirco vocatum est nomen eius Babel, quia ibi confusum est labium universae terrae, et inde dispersit eos Dominus super faciem universae terrae. (Liber Genesis 11, 9)
inirent bellum contra Bara regem Sodomae et contra Bersa regem Gomorrae et contra Sennaab regem Adamae et contra Semeber regem Seboim contraque regem Belae; ipsa est Segor. (Liber Genesis 14, 2)
Et egressi sunt rex Sodomae et rex Gomorrae rexque Adamae et rex Seboim necnon et rex Belae, quae est Segor; et direxerunt contra eos aciem in valle Siddim, (Liber Genesis 14, 8)
Regnavit in Edom Bela filius Beor, nomenque urbis eius Denaba. (Liber Genesis 36, 32)
Mortuus est autem Bela, et regnavit pro eo Iobab filius Zarae de Bosra. (Liber Genesis 36, 33)
Isto quoque mortuo, regnavit pro eo Adad, nomenque urbis eius Phau; et appellabatur uxor eius Meetabel filia Matred filiae Mezaab. (Liber Genesis 36, 39)