Talált 2516 Eredmények: Arca foederis Philisthinorum et Israel

  • et recordabor foederis mei vobiscum et cum omni anima vivente, quae carnem vegetat; et non erunt ultra aquae diluvii ad delendum universam carnem. (Liber Genesis 9, 15)

  • Eritque arcus in nubibus, et videbo illum et recordabor foederis sempiterni, quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universae carnis, quae est super terram”. (Liber Genesis 9, 16)

  • Dixitque Deus ad Noe: “Hoc erit signum foederis, quod constitui inter me et omnem carnem super terram”. (Liber Genesis 9, 17)

  • Erant ergo filii Noe, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham et Iapheth. Porro Cham ipse est pater Chanaan. (Liber Genesis 9, 18)

  • et circumcidetis carnem praeputii vestri, ut sit in signum foederis inter me et vos. (Liber Genesis 17, 11)

  • At ille: “Nequaquam, inquit, Iacob amplius appellabitur nomen tuum, sed Israel: quoniam certasti cum Deo et cum hominibus et praevaluisti!”. (Liber Genesis 32, 29)

  • Quam ob causam non comedunt filii Israel nervum, qui est in femore, usque in praesentem diem, eo quod tetigerit nervum femoris Iacob. (Liber Genesis 32, 33)

  • Et erexit ibi altare et vocavit illud: “Deus est Deus Israel”. (Liber Genesis 33, 20)

  • ecce filii Iacob veniebant de agro, auditoque, quod acciderat, contristati et irati sunt valde, eo quod foedam rem esset operatus in Israel et, violata filia Iacob, rem illicitam perpetrasset. (Liber Genesis 34, 7)

  • dicens: “Non vocaberis ultra Iacob, sed Israel erit nomen tuum”, et appellavit eum Israel. (Liber Genesis 35, 10)

  • Egressus inde Israel, fixit tabernaculum trans Magdaleder (id est Turris gregis). (Liber Genesis 35, 21)

  • Reges autem, qui regnaverunt in terra Edom, antequam haberent regem filii Israel, fuerunt hi. (Liber Genesis 36, 31)


O maldito “eu” o mantém apegado à Terra e o impede de voar para Jesus. São Padre Pio de Pietrelcina