Talált 5007 Eredmények: Arca autem Noe

  • Flagellavit autem Dominus pharaonem plagis maximis et domum eius propter Sarai uxorem Abram. (Liber Genesis 12, 17)

  • Abram autem erat dives valde in pecoribus, argento et auro. (Liber Genesis 13, 2)

  • Unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et pastores gregum Lot. Eo autem tempore Chananaeus et Pherezaeus habitabant in illa terra. (Liber Genesis 13, 7)

  • Homines autem Sodomitae pessimi erant et peccatores coram Domino nimis. (Liber Genesis 13, 13)

  • Factum est autem in illo tempore, ut Amraphel rex Sennaar et Arioch rex Ellasar et Chodorlahomor rex Elam et Thadal rex gentium (Liber Genesis 14, 1)

  • Vallis autem Siddim habebat puteos multos bituminis. Itaque rex Sodomae et Gomorrae terga verterunt cecideruntque illuc; et, qui remanserant, fugerunt ad montem. (Liber Genesis 14, 10)

  • Tulerunt autem omnem substantiam Sodomae et Gomorrae et universa, quae ad cibum pertinent, et abierunt; (Liber Genesis 14, 11)

  • Egressus est autem rex Sodomae in occursum eius, postquam reversus est a caede Chodorlahomor et regum, qui cum eo erant, in vallem Save, quae est vallis Regis. (Liber Genesis 14, 17)

  • Dixit autem rex Sodomae ad Abram: “Da mihi animas; substantiam tolle tibi”. (Liber Genesis 14, 21)

  • Qui tollens universa haec divisit ea per medium et utrasque partes contra se altrinsecus posuit; aves autem non divisit. (Liber Genesis 15, 10)

  • Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona. (Liber Genesis 15, 15)

  • Generatione autem quarta revertentur huc; necdum enim completae sunt iniquitates Amorraeorum usque ad praesens tempus”. (Liber Genesis 15, 16)


“Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora.” São Padre Pio de Pietrelcina