Talált 69 Eredmények: Altera

  • Similiter cherub alterius ala quinque habebat cubitos et tangebat parietem, et ala eius altera quinque cubitorum alam cherub alterius contingebat. (Liber II Paralipomenon 3, 12)

  • Aedificantium in muro et portantium onera et imponentium, una manu sua faciebat opus et altera tenebat gladium; (Liber Nehemiae 4, 11)

  • Altera autem die eduxit Holofernes omnem equitatum suum contra faciem filiorum Israel, qui erant in Betulia, (Liber Iudith 7, 6)

  • Si tibi, rex, placet, egrediatur edictum a facie tua et scribatur inter leges Persarum atque Medorum, quas immutari illicitum est, ut nequaquam ultra Vasthi ingrediatur ad regem, sed regnum illius altera, quae melior illa est, accipiat. (Liber Esther 1, 19)

  • Et factum est, cum vidisset Esther reginam stantem, placuit oculis eius, et extendit contra eam virgam auream, quam tenebat manu; quae accedens tetigit summitatem virgae eius. (2a) Cumque regio fulgeret habitu et invocasset omnium rectorem et salvatorem Deum, assumpsit duas famulas (2b) et super unam quidem innitebatur, quasi in deliciis; (2c) altera autem sequebatur dominam defluentia in humum indumenta sustentans. (2d) Ipsa autem roseo vultu colore perfusa et gratis ac nitentibus oculis tristem celabat animum et mortis timore contractum. (2e) Ingressa igitur cuncta per ordinem ostia, stetit in aula interiore contra regem, ubi ille residebat super solium regni sui indutus vestibus regiis auroque fulgens et pretiosis lapidibus; eratque terribilis aspectu, et virga aurea in manu eius. (2f) Cumque elevasset faciem, vidit eam sicut taurus in impetu irae suae et cogitans eam perdere clamavit ambiguus: “Quis ausus est introire in aulam non vocatus?”. Et regina corruit et, in pallorem colore mutato, lassa se reclinavit super caput ancillulae, quae antecedebat. (2g) Convertitque Iudaeorum Deus et universae creaturae Dominus spiritum regis in mansuetudinem, et festinus ac metuens exilivit de solio; et sustentans eam ulnis suis, donec rediret ad se, verbis pacificis ei blandiebatur: (2h) “Quid habes, Esther regina, soror mea et consors regni? Ego sum frater tuus, noli metuere. (2i) Non morieris; non enim pro te, sed pro omnibus haec lex constituta est. (2k) Accede!”. (2l) Et elevans auream virgam posuit super collum eius et osculatus est eam et ait: “Loquere mihi”. (2m) Quae respondit: “Vidi te, domine, quasi angelum Dei, et conturbatum est cor meum prae timore gloriae tuae; (2n) valde enim mirabilis es, domine, et facies tua plena est gratiarum”. (2o) Cumque loqueretur, rursus corruit et paene exanimata est. (2p) Rex autem turbabatur, et omnes ministri eius. (Liber Esther 5, 2)

  • Ponite corda vestra in virtute eius et percurrite domos eius, ut enarretis in progenie altera. (Liber Psalmorum 48, 14)

  • ut cognoscat generatio altera, filii, qui nascentur. Exsurgent et narrabunt filiis suis, (Liber Psalmorum 78, 6)

  • Scribantur haec pro generatione altera, et populus, qui creabitur, laudabit Dominum. (Liber Psalmorum 102, 19)

  • Balbis enim labiis et lingua altera loquetur ad populum istum, (Liber Isaiae 28, 11)

  • Et nunc audi haec, delicata, quae habitas confidenter et dicis in corde tuo: “Ego, et praeter me non est altera, non sedebo vidua et orbitatem ignorabo”. (Liber Isaiae 47, 8)

  • Et fiduciam habuisti in malitia tua et dixisti: “Non est qui videat me”. Sapientia tua et scientia tua, haec decepit te. Et dixisti in corde tuo: “Ego, et praeter me non est altera”. (Liber Isaiae 47, 10)

  • iunctae erant pennae eorum altera ad alteram; non revertebantur, cum incederent, sed unumquodque ante faciem suam gradiebatur. (Prophetia Ezechielis 1, 9)


“Seria mais fácil a Terra existir sem o sol do que sem a santa Missa!” São Padre Pio de Pietrelcina