Talált 263 Eredmények: Ahab et Hiezabel prophetam Heliam Samariam et Bethel et adoravit Baal

  • anno uno regni eius, ego Daniel intellexi in libris numerum annorum, de quo factus est sermo Domini ad Ieremiam prophetam, ut complerentur desolationes Ierusalem, septuaginta anni; (Prophetia Danielis 9, 2)

  • Et haec nescivit quia ego dedi ei frumentum et vinum et oleum et argentum multiplicavi ei et aurum, quae fecerunt Baal. (Prophetia Osee 2, 10)

  • Et erit: in die illa, ait Dominus, vocabis me: “Vir meus” et non vocabis me ultra: “Baal meus”. (Prophetia Osee 2, 18)

  • Speculatur Ephraim, populus Dei mei, prophetam; laqueus aucupis super omnes vias eius, inimicitiae in ipsa domo Dei eius. (Prophetia Osee 9, 8)

  • Sic faciet vobis Bethel propter maximam nequitiam vestram. Mane interibit rex Israel. (Prophetia Osee 10, 15)

  • Et luctatus est cum angelo et praevaluit; flevit et deprecatus est eum. In Bethel invenit eum et ibi locutus est nobiscum (Prophetia Osee 12, 5)

  • Per prophetam autem eduxit Dominus Israel de Aegypto, et per prophetam custoditus est. (Prophetia Osee 12, 14)

  • Loquente Ephraim, horror factus est; dux erat in Israel. Et deliquit in Baal et mortuus est. (Prophetia Osee 13, 1)

  • In die cum visitavero praevaricationes Israel, super eum visitabo et super altaria Bethel, et amputabuntur cornua altaris et cadent in terram; (Prophetia Amos 3, 14)

  • “Venite in Bethel et impie agite, ad Galgalam et multiplicate praevaricationem; et offerte mane victimas vestras, tribus diebus decimas vestras, (Prophetia Amos 4, 4)

  • et nolite quaerere Bethel et in Galgalam nolite intrare et in Bersabee nolite transire, quia Galgala captiva ducetur, et Bethel erit iniquitas”. (Prophetia Amos 5, 5)

  • Quaerite Dominum et vivite; ne forte invadat sicut ignis domum Ioseph, et devoret, et non sit qui exstinguat Bethel. (Prophetia Amos 5, 6)


“Temos muita facilidade para pedir, mas não para agradecer”. São Padre Pio de Pietrelcina