Talált 687 Eredmények: Aes
Steterat enim super alligantes manipulos in campo, et aestus introivit in caput eius, et incidit in lectum et mortuus est in Betulia civitate sua. Et sepelierunt eum cum patribus suis in agro, qui est inter Dothain et Balamon. (Liber Iudith 8, 3)
Et astiterunt, quae voluisti, et dixerunt: “Ecce adsumus”. Omnes enim viae tuae paratae, et creatura tua in praescientia. (Liber Iudith 9, 6)
Et primitias frumenti et decimas vini et olei, quae conservaverunt sanctificantes sacerdotibus, qui praesunt in Ierusalem ante faciem Dei nostri, iudicaverunt consumere, quae nec manibus licet tangere neminem ex populo. (Liber Iudith 11, 13)
Et adducam te per mediam Iudaeam, usque veniam contra Ierusalem et ponam sedem tuam in medio eius, et adduces eos sicut oves, quibus non est pastor. Et non muttiet canis lingua sua contra te, quoniam haec dicta sunt mihi secundum praescientiam meam et renuntiata sunt mihi, et missa sum nuntiare tibi”. (Liber Iudith 11, 19)
Responditque Mamuchan, audiente rege atque principibus: “Non solum regem laesit regina Vasthi, sed et omnes principes et populos, qui sunt in cunctis provinciis regis Asueri. (Liber Esther 1, 16)
Et, quae intraverat vespere, mane iterum in domum feminarum deducebatur, sub manu Sasagazi eunuchi, qui concubinis praesidebat. Nec habebat potestatem ad regem ultra redeundi, nisi voluisset rex et eam venire iussisset ex nomine. (Liber Esther 2, 14)
Evoluto autem tempore per ordinem, instabat dies, quo Esther filia Abihail patrui Mardochaei, quam sibi adoptaverat in filiam, intrare deberet ad regem. Quae non quaesivit quidquam, nisi quae voluit Egeus eunuchus custos feminarum, et omnium oculis gratiosa et amabilis videbatur. (Liber Esther 2, 15)
Quaesitum est et inventum, et appensus uterque eorum in patibulo; mandatumque est libro annalium coram rege. (Liber Esther 2, 23)
Cui dixerunt pueri regis, qui ad fores palatii praesidebant: “Cur non observas mandatum regis?”. (Liber Esther 3, 3)
Missae sunt epistulae per cursores ad universas provincias regis, ut perderent, occiderent atque delerent omnes Iudaeos, a puero usque ad senem, parvulos et mulieres uno die, hoc est tertio decimo mensis duodecimi, qui vocatur Adar, et bona eorum diriperent. (13a) Epistulae autem hoc exemplar fuit: “Rex magnus Artaxerxes centum viginti septem ab India usque Aethiopiam provinciarum satrapis et ducibus, qui eius imperio subiecti sunt, haec scribit: (13b) Cum plurimis gentibus imperarem et universum orbem meae dicioni subiugassem, volui nequaquam abuti potentiae magnitudine, sed semper clementer et leniter agens gubernare subiectorum vitam absque ullo terrore, regnumque quietum et usque ad fines pervium praestans, optatam cunctis mortalibus pacem renovare. (13c) Quaerente autem me a consiliariis meis, quomodo hoc posset impleri, unus qui prudentia, bona voluntate et fide stabili ceteros praecellit et est post regem secundus, Aman nomine, (13d) indicavit mihi in totius orbis terrarum tribubus populum hostilem esse dispersum, qui, legibus suis contra omnium gentium faciens consuetudinem, regum iussa in perpetuum contemnat, ne consistat concordia nationum a nobis consolidata. (13e) Quod cum didicissemus, videntes unam hanc gentem rebellem adversus omne hominum genus perversis uti legibus nostrisque negotiis contraire, pessima conficere et regni impedire pacem, (13f) iussimus, ut quoscumque Aman, qui negotiis publicis praepositus est et quem patris loco colimus, per litteras monstraverit, cum coniugibus ac liberis radicitus deleantur inimicorum gladiis, nullusque eorum misereatur, quarta decima die duodecimi mensis Adar anni praesentis; (13g) ut, qui iam olim sunt nefarii homines, uno die violenter ad inferos descendentes stabiles in posterum et quietas reddant nobis plene res publicas. 13h Qui autem celaverit genus eorum, inhabitabilis erit non solum inter homines, sed nec inter aves, et igne sancto comburetur; et substantia eorum in regnum conferetur. Valete”. (Liber Esther 3, 13)
Noctem illam duxit rex insomnem iussitque afferri sibi librum memorialium, annales priorum temporum. Quae cum illo praesente legerentur, (Liber Esther 6, 1)
Qui cum reversus esset de horto et intrasset convivii locum, repperit Aman super lectulum corruisse, in quo iacebat Esther, et ait: “Etiam reginam vult opprimere, me praesente, in domo mea?”. Necdum verbum de ore regis exierat, et statim operuerunt faciem eius. (Liber Esther 7, 8)