Talált 10534 Eredmények: Ad
Dixitque Moyses ad Aaron: “Hoc est, quod locutus est Dominus: "Sanctificabor in his, qui appropinquant mihi, et in conspectu omnis populi glorificabor"”. Quod audiens tacuit Aaron. (Liber Leviticus 10, 3)
Vocatis autem Moyses Misael et Elisaphan filiis Oziel patrui Aaron, ait ad eos: “Ite et tollite fratres vestros de conspectu sanctuarii et asportate extra castra”. (Liber Leviticus 10, 4)
Locutus est Moyses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios eius: “Comas vestras nolite excutere et vestimenta nolite scindere, ne moriamini, et super omnem coetum oriatur indignatio. Fratres vestri, omnis domus Israel, plangant incendium, quod Dominus suscitavit. (Liber Leviticus 10, 6)
Dixit quoque Dominus ad Aaron: (Liber Leviticus 10, 8)
doceatisque filios Israel omnia legitima mea, quae locutus est Dominus ad eos per manum Moysi”. (Liber Leviticus 10, 11)
Locutusque est Moyses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios eius, qui residui erant: “Tollite oblationem similae, quae remansit de incensis Domini, et comedite illam absque fermento iuxta altare, quia sanctum sanctorum est. (Liber Leviticus 10, 12)
Armum et pectus cum incensis adipum afferent ad elationem coram Domino, et pertineant ad te et ad filios tuos lege perpetua, sicut praecepit Dominus”. (Liber Leviticus 10, 15)
Locutus est Dominus ad Moysen et Aaron dicens: (Liber Leviticus 11, 1)
Horum carnibus non vescemini nec cadavera contingetis, quia immunda sunt vobis. (Liber Leviticus 11, 8)
erodionem et charadrion iuxta genus suum, upupam quoque et vespertilionem. (Liber Leviticus 11, 19)
Et quicumque morticina eorum tetigerit, polluetur et erit immundus usque ad vesperum. (Liber Leviticus 11, 24)
Et si necesse fuerit, ut portet quippiam horum mortuum, lavabit vestimenta sua et immundus erit usque ad solis occasum. (Liber Leviticus 11, 25)