Talált 10534 Eredmények: Ad
qui afferet eam ad altare, tollet memoriale de sacrificio et adolebit super altare: incensum odoris suavissimi Domino. (Liber Leviticus 2, 9)
Omnis oblatio similae, quam offeretis Domino, absque fermento fiet, quia nihil fermenti ac mellis adolebitis incensum Domino. (Liber Leviticus 2, 11)
De qua adolebit sacerdos tamquam memoriale partem farris fracti et olei ac totum tus. (Liber Leviticus 2, 16)
Ponetque manum super caput victimae suae, quam immolabit ad ostium tabernaculi conventus, fundentque filii Aaron sacerdotes sanguinem per circuitum altaris (Liber Leviticus 3, 2)
et offerent de hostia pacificorum tamquam incensum Domino adipem, qui operit vitalia, et quidquid pinguedinis eis adhaeret, (Liber Leviticus 3, 3)
duos renes cum adipe, quo teguntur iuxta ilia, et reticulum iecoris, quem iuxta renes, auferet. (Liber Leviticus 3, 4)
Adolebuntque ea filii Aaron in altari super holocausto, quod est super lignis et igne: incensum suavissimi odoris Domino. (Liber Leviticus 3, 5)
et offeret de pacificorum hostia incensum Domino adipem et caudam totam, quam iuxta tergum, auferet, et pinguedinem, quae operit ventrem, atque universum adipem, qui vitalibus adhaeret, (Liber Leviticus 3, 9)
et utrumque renunculum cum adipe, qui est iuxta ilia, reticulumque iecoris, quem iuxta renunculos, auferet. (Liber Leviticus 3, 10)
Et adolebit ea sacerdos super altare: panis et incensum Domino. (Liber Leviticus 3, 11)
tolletque ex ea oblationem suam, incensum Domino, adipem scilicet, qui operit ventrem, et universum, qui vitalibus adhaeret, (Liber Leviticus 3, 14)
duos renunculos cum adipe, qui est super eos iuxta ilia, et reticulum iecoris, quem iuxta renunculos, auferet; (Liber Leviticus 3, 15)