Mosaico decorativo

Talált 10534 Eredmények: Ad

  • Et dixit ad eum rex: “Non tibi videtur esse Bel vivens deus? An non vides, quanta comedat et bibat cotidie?”. (Prophetia Danielis 14, 6)

  • et, cum ingressus fueris mane, nisi inveneris omnia comesta a Bel, morte moriemur, vel Daniel, qui mentitus est adversum nos”. (Prophetia Danielis 14, 12)

  • Et risit Daniel et tenuit regem, ne ingrederetur intro, et dixit: “Ecce pavimentum; animadverte, cuius vestigia sunt haec”. (Prophetia Danielis 14, 19)

  • Occidit ergo illos rex et tradidit Bel in potestate Danieli, qui subvertit eum et templum eius. (Prophetia Danielis 14, 22)

  • Et dixit rex Danieli: “Non potes dicere quia iste non sit deus vivens; adora ergo eum”. (Prophetia Danielis 14, 24)

  • Dixitque Daniel: “Dominum Deum meum adoro, quia ipse est Deus vivens. (Prophetia Danielis 14, 25)

  • Tu autem, rex, da mihi potestatem, et interficiam draconem absque gladio et fuste”. Et ait rex: “Do tibi”. (Prophetia Danielis 14, 26)

  • Tulit ergo Daniel picem et adipem et pilos et coxit pariter; fecitque massas et dedit in os draconis et, cum comedisset, diruptus est draco. Et dixit: “Ecce quae colebatis”. (Prophetia Danielis 14, 27)

  • Cum audissent Babylonii, indignati sunt vehementer et congregati adversum regem dixerunt: “Iudaeus factus est rex; Bel destruxit, draconem interfecit et sacerdotes occidit”. (Prophetia Danielis 14, 28)

  • Et dixerunt, cum venissent ad regem: “Trade nobis Danielem; alioquin interficiemus te et domum tuam”. (Prophetia Danielis 14, 29)

  • Vidit ergo rex quod irruerent in eum vehementer et, necessitate compulsus, tradidit eis Danielem. (Prophetia Danielis 14, 30)

  • Dixitque angelus Domini ad Abacuc: “Fer prandium, quod habes, in Babylonem Danieli, qui est in lacu leonum”. (Prophetia Danielis 14, 34)


"Seja paciente e espere com confiança o tempo do Senhor". São Padre Pio de Pietrelcina