Talált 10534 Eredmények: Ad
In latere quoque secundo habitaculi, quod vergit ad aquilonem, viginti tabulae erunt, (Liber Exodus 26, 20)
quadraginta habentes bases argenteas; binae bases singulis tabulis supponentur. (Liber Exodus 26, 21)
Ad occidentalem vero plagam in tergo habitaculi facies sex tabulas; (Liber Exodus 26, 22)
Facies et vectes de lignis acaciae, quinque ad continendas tabulas in uno latere habitaculi (Liber Exodus 26, 26)
et quinque alios in altero et eiusdem numeri in tergo ad occidentalem plagam; (Liber Exodus 26, 27)
vectis autem medius transibit per medias tabulas a summo usque ad summum. (Liber Exodus 26, 28)
Facies et altare de lignis acaciae, quod habebit quinque cubitos in longitudine et totidem in latitudine, id est quadrum, et tres cubitos in altitudine. (Liber Exodus 27, 1)
Faciesque in usus eius lebetes ad suscipiendos cineres et vatilla et pateras atque fuscinulas et ignium receptacula; omnia vasa ex aere fabricabis. (Liber Exodus 27, 3)
et pones eam subter marginem altaris; eritque craticula usque ad altaris medium. (Liber Exodus 27, 5)
et induces per anulos; eruntque ex utroque latere altaris ad portandum. (Liber Exodus 27, 7)
In latitudine vero atrii, quae respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos et columnae decem basesque totidem. (Liber Exodus 27, 12)
In ea quoque atrii latitudine, quae respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt, (Liber Exodus 27, 13)