Mosaico decorativo

Talált 10534 Eredmények: Ad

  • Et scietis quia ego Dominus, cum induxero vos ad terram Israel, in terram, pro qua levavi manum meam, ut darem eam patribus vestris. (Prophetia Ezechielis 20, 42)

  • Et factus est sermo Domini ad me dicens: (Prophetia Ezechielis 21, 1)

  • “Fili hominis, pone faciem tuam contra meridiem et stilla ad austrum et propheta ad saltum agri Nageb. (Prophetia Ezechielis 21, 2)

  • Et dices saltui Nageb: Audi verbum Domini. Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego succendam in te ignem, et comburet in te omne lignum viride et omne lignum aridum; non exstinguetur flamma succensionis, et comburetur in ea omnis facies ab austro usque ad aquilonem. (Prophetia Ezechielis 21, 3)

  • Et factus est sermo Domini ad me dicens: (Prophetia Ezechielis 21, 6)

  • “Fili hominis, pone faciem tuam ad Ierusalem et stilla ad sanctuaria et propheta contra humum Israel. (Prophetia Ezechielis 21, 7)

  • Et dices terrae Israel: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, et eiciam gladium meum de vagina sua et occidam in te iustum et impium. (Prophetia Ezechielis 21, 8)

  • Pro eo autem quod occidi in te iustum et impium, idcirco egredietur gladius meus de vagina sua ad omnem carnem, ab austro ad aquilonem, (Prophetia Ezechielis 21, 9)

  • ut sciat omnis caro quia ego Dominus eduxi gladium meum de vagina sua irrevocabilem. (Prophetia Ezechielis 21, 10)

  • Cumque dixerint ad te: “Quare tu gemis?”, dices: Pro auditu quia venit et tabescet omne cor, et dissolventur universae manus, et infirmabitur omnis spiritus, et per cuncta genua fluent aquae; ecce venit et fiet”, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 21, 12)

  • Et factus est sermo Domini ad me dicens: (Prophetia Ezechielis 21, 13)

  • “Fili hominis, propheta et dices: Haec dicit Dominus Deus: Loquere: Gladius, gladius exacutus est et etiam limatus; (Prophetia Ezechielis 21, 14)


"Não queremos aceitar o fato de que o sofrimento é necessário para nossa alma." São Padre Pio de Pietrelcina