Mosaico decorativo

Talált 10534 Eredmények: Ad

  • ut adamantem et duriorem silice dedi faciem tuam: ne timeas eos neque metuas a facie eorum, quia domus exasperans est”. (Prophetia Ezechielis 3, 9)

  • Et dixit ad me: “Fili hominis, omnes sermones meos, quos loquor ad te, assume in corde tuo et auribus tuis audi. (Prophetia Ezechielis 3, 10)

  • Et vade, ingredere ad transmigrationem, ad filios populi tui, et loqueris ad eos et dices eis: Haec dicit Dominus Deus; sive audiant, sive contemnant”. (Prophetia Ezechielis 3, 11)

  • et vocem alarum animalium percutientium alteram ad alteram et vocem rotarum sequentium animalia et vocem commotionis magnae. (Prophetia Ezechielis 3, 13)

  • Et veni ad transmigrationem, ad Telabib, ad eos, qui habitabant iuxta flumen Chobar; et sedi, ubi illi sedebant, et mansi ibi septem diebus obstupefactus in medio eorum. (Prophetia Ezechielis 3, 15)

  • Cum autem pertransissent septem dies, factum est verbum Domini ad me dicens: (Prophetia Ezechielis 3, 16)

  • Si, dicente me ad impium: Morte morieris, non commonueris eum neque locutus fueris ei, ut avertatur a via sua impia et vivat, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram. (Prophetia Ezechielis 3, 18)

  • Et facta est super me manus Domini, et dixit ad me: “Surgens egredere in campum, et ibi loquar tecum”. (Prophetia Ezechielis 3, 22)

  • Et ingressus est in me spiritus et statuit me super pedes meos et locutus est mihi et dixit ad me: “Ingredere et includere in medio domus tuae. (Prophetia Ezechielis 3, 24)

  • et linguam tuam adhaerere faciam palato tuo, et eris mutus nec quasi vir obiurgans, quia domus exasperans est. (Prophetia Ezechielis 3, 26)

  • Cum autem locutus fuero tibi, aperiam os tuum, et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus. Qui audit, audiat; et, qui contemnit, contemnat, quia domus exasperans est”. (Prophetia Ezechielis 3, 27)

  • Et ordinabis adversus eam obsidionem et aedificabis munitiones et comportabis aggerem et dabis contra eam castra et pones arietes in gyro. (Prophetia Ezechielis 4, 2)


"O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens". São Padre Pio de Pietrelcina