Mosaico decorativo

Talált 10534 Eredmények: Ad

  • Exaudi orationem meam, Domine, et clamorem meum auribus percipe. Ad lacrimas meas ne obsurdescas, quoniam advena ego sum apud te, peregrinus sicut omnes patres mei. (Liber Psalmorum 39, 13)

  • Complaceat tibi, Domine, ut eruas me; Domine, ad adiuvandum me festina. (Liber Psalmorum 40, 14)

  • Ego autem egenus et pauper sum; Dominus sollicitus est mei. Adiutor meus et liberator meus tu es; Deus meus, ne tardaveris. (Liber Psalmorum 40, 18)

  • Dominus servabit eum et vivificabit eum et beatum faciet eum in terra et non tradet eum in animam inimicorum eius. (Liber Psalmorum 41, 3)

  • Simul adversum me susurrabant omnes inimici mei; adversum me cogitabant mala mihi: (Liber Psalmorum 41, 8)

  • “Maleficium effusum est in eo; et, qui decumbit, non adiciet ut resurgat”. (Liber Psalmorum 41, 9)

  • Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus. (Liber Psalmorum 42, 2)

  • Sitivit anima mea ad Deum, Deum vivum; quando veniam et apparebo ante faciem Dei? (Liber Psalmorum 42, 3)

  • Haec recordatus sum et effudi in me animam meam; quoniam transibam in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei in voce exsultationis et confessionis multitudinis festa celebrantis. (Liber Psalmorum 42, 5)

  • Quare tristis es, anima mea, et quare conturbaris in me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei et Deus meus. (Liber Psalmorum 42, 6)

  • In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte canticum eius apud me est: oratio ad Deum vitae meae. (Liber Psalmorum 42, 9)

  • Quare tristis es, anima mea, et quare conturbaris in me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei et Deus meus. (Liber Psalmorum 42, 12)


"Vive-se de fé, não de sonhos." São Padre Pio de Pietrelcina