Talált 10534 Eredmények: Ad
quoniam coniurastis omnes adversum me. Et non est qui mihi renuntiet quod filius meus foedus iunxerit cum filio Isai; non est qui vicem meam doleat ex vobis, nec qui annuntiet mihi quod suscitaverit filius meus servum meum adversum me insidiantem mihi sicut hodie”. (Liber I Samuelis 22, 8)
qui consuluit pro eo Dominum et cibaria dedit ei, sed et gladium Goliath Philisthaei dedit illi”. (Liber I Samuelis 22, 10)
Misit ergo rex ad accersendum Achimelech sacerdotem filium Achitob et omnem domum patris eius, sacerdotum, qui erant in Nob; qui venerunt universi ad regem. (Liber I Samuelis 22, 11)
Dixitque ad eum Saul: “Quare coniurastis adversum me, tu et filius Isai, et dedisti ei panes et gladium et consuluisti pro eo Deum, ut consurgeret adversum me insidiator, sicut est hodie?”. (Liber I Samuelis 22, 13)
Num hodie coepi consulere pro eo Deum? Absit hoc a me, ne suspicetur rex adversus servum suum rem huiuscemodi, adversus universam domum patris mei; non enim scivit servus tuus quidquam super hoc negotio, vel modicum vel grande”. (Liber I Samuelis 22, 15)
Et ait rex ad Doeg: “Convertere tu et irrue in sacerdotes”. Conversusque Doeg Idumaeus irruit in sacerdotes; et trucidavit in die illa octoginta quinque viros vestitos ephod lineo. (Liber I Samuelis 22, 18)
Nob autem civitatem sacerdotum percussit in ore gladii, viros et mulieres, parvulos et lactantes, bovem et asinum et ovem in ore gladii. (Liber I Samuelis 22, 19)
Evadens autem unus filius Achimelech filii Achitob, cuius nomen erat Abiathar, fugit ad David (Liber I Samuelis 22, 20)
Et ait David ad Abiathar: “Sciebam in die illa quod, cum ibi esset Doeg Idumaeus, procul dubio annuntiaret Saul; ego sum reus omnium animarum domus patris tui. (Liber I Samuelis 22, 22)
Consuluit igitur David Dominum dicens: “Num vadam et percutiam Philisthaeos istos?”. Et ait Dominus ad David: “Vade et percuties Philisthaeos et salvabis Ceila”. (Liber I Samuelis 23, 2)
Et dixerunt viri, qui erant cum David, ad eum: “Ecce nos hic in Iuda consistentes timemus; quanto magis si ierimus in Ceila adversum agmina Philisthinorum?”. (Liber I Samuelis 23, 3)
Rursum ergo David consuluit Dominum, qui respondens ei ait: “Surge et vade in Ceila; ego enim tradam Philisthaeos in manu tua”. (Liber I Samuelis 23, 4)