Mosaico decorativo

Talált 10534 Eredmények: Ad

  • Iuncta est itaque puellis Booz usque ad finem messis hordei et tritici; et mansit cum socru sua. (Liber Ruth 2, 23)

  • Et dixit ad eam Noemi socrus sua: “Filia mea, quaeram tibi requiem et providebo, ut bene sit tibi. (Liber Ruth 3, 1)

  • Quando autem ierit ad dormiendum, nota locum, in quo dormiat; veniesque et discooperies pallium, quo operitur a parte pedum, et ibi iacebis. Ipse autem dicet tibi quid agere debeas”. (Liber Ruth 3, 4)

  • Cumque comedisset Booz et bibisset et factus esset hilarior issetque ad dormiendum in extrema parte acervi manipulorum, venit abscondite et, discooperto a pedibus eius pallio, se proiecit. (Liber Ruth 3, 7)

  • Et ecce, nocte iam media, expavit homo et erexit se viditque mulierem iacentem ad pedes suos. (Liber Ruth 3, 8)

  • Dormivit itaque ad pedes eius usque ad noctis abscessum. Surrexitque, antequam homines se cognoscerent mutuo, et dixit Booz: “Cave, ne quis noverit quod huc veneris”. (Liber Ruth 3, 14)

  • et venit ad socrum suam. Quae dixit ei: “Quid egisti, filia?”. Narravitque ei omnia, quae sibi fecisset homo, (Liber Ruth 3, 16)

  • et ait: “Ecce sex modios hordei dedit mihi et ait: “Nolo vacuam te reverti ad socrum tuam”. (Liber Ruth 3, 17)

  • Ascendit ergo Booz ad portam et sedit ibi. Cumque vidisset propinquum praeterire, de quo locutus erat, dixit ad eum: “Declina paulisper et sede hic”, vocans eum nomine suo. Qui divertit et sedit. (Liber Ruth 4, 1)

  • Tollens autem Booz decem viros de senioribus civitatis dixit ad eos: “Sedete hic”. (Liber Ruth 4, 2)

  • Quibus sedentibus, locutus est ad propinquum: “Partem agri fratris nostri Elimelech vendit Noemi, quae reversa est de regione Moabitide. (Liber Ruth 4, 3)

  • Dixit ergo propinquus ad Booz: “Eme tibi”. Et solvit calceamentum suum de pede suo. (Liber Ruth 4, 8)


"No juízo final daremos contas a Deus até de uma palavra inútil que tenhamos dito." São Padre Pio de Pietrelcina