Talált 10534 Eredmények: Ad
dixitque Phinees filius Eleazar sacerdos ad eos: “Nunc scimus quod nobiscum sit Dominus, quoniam alieni estis a praevaricatione hac et liberastis filios Israel de manu Domini”. (Liber Iosue 22, 31)
Reversusque est cum principibus a filiis Ruben et Gad de terra Galaad in terram Chanaan ad filios Israel et rettulit eis. (Liber Iosue 22, 32)
Placuitque sermo cunctis audientibus, et laudaverunt Deum filii Israel; et nequaquam ultra dixerunt, ut ascenderent contra eos in bellum et delerent terram, in qua habitabant filii Ruben et Gad. (Liber Iosue 22, 33)
Vocaveruntque filii Ruben et filii Gad altare, quod exstruxerant, Testem; dixerunt enim: “Testis est inter nos quod Dominus ipse sit Deus”. (Liber Iosue 22, 34)
vocavit Iosue omnem Israelem maioresque natu et principes ac iudices et praefectos dixitque ad eos: “Ego senui et progressioris aetatis sum, (Liber Iosue 23, 2)
Videte, sorte divisi vobis gentes, quae supersunt, in possessionem tribuum vestrarum, sicut omnes, quas delevi, a Iordane usque ad mare Magnum in occidente. (Liber Iosue 23, 4)
Tantum confortamini, ut custodiatis cuncta, quae scripta sunt in volumine legis Moysi, et non declinetis ab eis nec ad dexteram nec ad sinistram; (Liber Iosue 23, 6)
ne conveniatis cum gentibus, quae inter vos residuae sunt, et iuretis in nomine deorum earum et serviatis eis et adoretis illos; (Liber Iosue 23, 7)
sed adhaereatis Domino Deo vestro, quod fecistis usque in diem hanc. (Liber Iosue 23, 8)
Quod si volueritis gentium harum, quae inter vos residuae sunt, erroribus adhaerere et cum eis miscere conubia atque amicitias copulare, (Liber Iosue 23, 12)
iam nunc scitote quod Dominus Deus vester non eas deleat ante faciem vestram; sed sint vobis in rete, foveam ac laqueum et flagellum ex latere vestro, et spinae in oculis vestris, donec vos disperdat de terra hac optima, quam tradidit vobis. (Liber Iosue 23, 13)
Sicut ergo implevit opere, quod promisit, et prospera cuncta venerunt, sic adducet super vos quidquid malorum comminatus est, donec vos disperdat de terra hac optima, quam tradidit vobis. (Liber Iosue 23, 15)